# De plastica seminis facultate 21

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate, LAVDEM LIBRORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/21

de anima ὅλως ἄρα ὡς χωρισὰ πράγματα ῆς ὕλης, οὕτω καὶ τὰ περίτον Νοῦν Αtλόγος ὀὔυλος est, qui materiam informat, qui mentis & intelligentiae expers, non nisti δυνάμε dicitur esse νοκτὸς. Eius discriminis haec est apud Aristot. ratio, quia uidel. sit ονυλος λόγος seu ονυλον εἶδος. Ἐν δὲ τοῖς ἔχουσι ὕλην δυνάμει μόνον ἕκαστον ἐσὶν τῶν νοκτῶν, ὡς ἐκείνοις μὲν ⟨τοῖς ἐνύλοις⟩ οὐχʼ ὑπάῤξει Νοῦς. Ανουγαρ ὕλης δύναμις ἐσὶν ὁ Νοῦς τῶν τοιούτων (εἰδων. ) At uerò Ga lenus formam in materia, negat esse λόγον, nempè principium diuinum & immutabile, determinans omnes actiones & passiones rei naturales, ut melius & perfectius habere se nequeant res naturales, & quae forma, respectu materiae sit quiddam θᾷον, & καλὸν, & ἀγαθὸν, & ἐρῖτὸν, quoad deformitas sc. materiae propter priuationem accidat. Equidem in his Physicis λόγοις, ὁ θὲος λόγος sese nobis spectabilem ex hibuit, qui λόγοι sunt quasi instrumentum & manus opificis ac creatoris Dei, ut hoc nomine sapienter dixerit Aratus, Iouis omnia plena esse, cùm opera ipsius ubique sint admira bilia, opificem magis admirandum declarantia. Notum est illud Heracliti dictum, cuius mentionem facit Aristo: in fine primi libri de partib. animalium, ubique scil. Deum esse praesentem, ubi sint opera ipsius, id est, effectus causarum naturalium. Cui uerò dubium sit, quin sui quodammodo oblitus sit Galenus, quando in fine libri de formatione foetus scribit, τὴν πλήττουσαν φύσιν τὸ ἔμβρυον, οὔ μόνον ἐη οὖσαν σοφὴν ἀλλὰ καὶ παυτάπασιν ἄλογον. Quàm hoc inconsentaneum est his quae scribit in libris de usu partium, quando in operib. naturae non negat inesse perfectißimum λόγον λόγον, & diuinam quandam Creatoris prouidentiam, ut in his quae fiunt à natura, nihil potuerit ne cogitari quidem aliquid sapientius. Quò respiciens etiam Hippocrates, naturam iustißimam appellat.

---

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate.
