Latin
216
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 216
Unproofread scanNot analysed yet
Galeno dissentiens, negat facultatem hanc locinoris iμρυτον, respectu uenarum etiam esse ἐπέρῥυτον. Nihil his omnibus neque incertius, neque inconstantius à Galeno de principe causa generante sanguinem dici poterit. Quod autem uera haec sit &indubitata causa αἱματοποιήσεωσ, quam ueterum quidam esse dixerunt, &quam nos etiam statuimus esse, nempeuenas ipsas, certißimis demonstrationibus &argumentis, efficiam ut omnes cruditi &intelligentes ἀποδειξεων assentiantur, nisi stolidè &. pertinaciter refragariuelint. Prima ἐργανα τῆς φύσεων τῶν ζώων esse uenas, &Arterias, constat inter omnes sine quibus Animal neque nasci, neque uegetari potest, &quòd in utrisque uasis contineatur sanguis secundum naturam. Nam profusus extra uasae haec, aut in grumos concrescit sanguis. aut in partes nutriendas uberius influens phtegmonum tumores excitat, ut his utrisque mo dis sanguinem. quoad est extra uenas, necesse sit corrumpi. Quo manifestum est, duntaxat mera uenas ipsum integrum &incorruptum conseruari secundumque naturam locum &receptaculum esse sanguinis uenas &Arterias. Verum tamen hoc argumento non colligitur sanguinem efficià uenis, quia contineatur secundum naturam a Venis, quandoquidem contineatur etiam à cauis seu uontriculis cordis &ob id tamencor non sit αἱματώσεως prinmipium, ut faltò uisum fuit Aristot. &quòd ipsum etiam cor principium sit uenarum, tametsi cordis etiam caua uestita &oblita utdeture esse membranis uenosis, &non ipsa perse caro cordis continere sanguinem ipsum ἀμiσue uideatur. Quamobrem circumspicienda alia est ratio ac demonstratio, qua probetur uenas primum esse instrumentum quo generetur ex chylo sanguis, &qua, αἱματοποκιτικὴ δύναμις in ipsis esse concludatur. Propria haec uis &facultas uenarum est, quam nulli alij Instrumento adscribere liceat, perinde ut solus uentriculus est χυλοποιητικόν, &sola caro, σαρκοποιητικὴ, &Neruus νσυροποιητικὸς, &ὃς ὀστοποιντικὸν respectu nutrimentisui. At uentriculus, &uenae, uegetationi uniuersi corporis subseruiunt. reliquae partes omnes.