# De plastica seminis facultate 218

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate, 218. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/218
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/218

Ex his, quae diximus, liquet, Galenum solidis partibus (quae omnes sunt aut carnea, aut Spermatica materia generatae) adscribere διραστικὴν δύναμιν, quoniam ut scribit libro. 12. Methodi medendi, οὐ τοῖς τερεοῖς σάμασι μάλισταενυπάρχειν ἔοικον ἡοὐσία τῶν δυνάμεων, quam si concedat quis esse etiam ἀλλοιωτικὴν, sine omni dubitatione concedet etiam eam uim esse ἐμφυτον, & nequaquam respectu alterius principij ἐπιῤρυτον. Quòd si spermaticae partes solidae, carniformibus comparent, secundum Galenum, pro principaliter solidis habendae erunt spermatica materia generatae partes, quas nonnunquam appellat ὅντως στερεὰ αδρια, ut commen. 17. lib. 3. Aphoris: αἱ μον γαρ ὀνέργααι γίνονται διῶ σ ερεῶν τοῦ ζώουμο. ἔιων, ἅπερ δὴ καὶὅντως ἐστὶν αὐτῦμέρια, carniformes enim, quasi parenchymata uidentur esse partium ex materia sper matica generatarum. Proinde supra ostendimus, uenas, & Arterias, esse prima organa Naturae, quibus & generetur Animal, & quibus etiam uegetetur & nutriatur, suppedttantibus sanguinem omnibus partibus nutriendis. In qui busdam autem spermaticis organis, id est, è spermatico humore generatis duplex est διραστικὴ sacultas. Vna qua suum proprium nutrimentum suae substantiae aßimilant, ut quando permutando sanguinem in spermaticum humorem, cundem suae substantiae apponendo, aßimilant eundem suae propriae essentiae, cum ex quo generetur quidpiam primo, codem ipsum quoque nutriri necesse sit. Altera sacultas est & δύναμις, ut parent uniuerso corpori materiam nutritionis, alterando & concoquendo intra se contentascilicet, ut uentriculus, chylum ex alimentis, uenae autem sanguinem generent ex chylo. Ambo autem organa, haec humoribus bs, bis, nisi permutatis in spermaticum humorem, nequaquam nutrientur, copiosius haec omnia explicantur à Galeno libro priore de Semine seu spermate, quae breuitatis causa omitto.

---

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate.
