# De plastica seminis facultate 22

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate, LAVDEM LIBRORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/22

Quae si uera sunt, natura quomo lo poterit esse ἄλογος: Fortasse quia natura non est Mens ipsa diuina? At uerò non est necesse ut cὄυλος λόγος sit mens ipsa, aut sit mente praeditum quiddam, quoad uidelicet ipso nihil temerè aut frustra fiat, et determinans omnia, ipse à nullo alio determinabilis existat. Quo differunt artificum opera, ab effectis naturalibus, quoad uidel. in illis externum principium, nempe artificis λόγος causa est, in his autem internum principium, naturalis scilicet λόγος, causa est quo res fiant & moueantur naturales, ut melius non potuerint, nempe à Deo creatum principium illud motus, & quietis crectum in reb. naturalib. insit. In praesentia autem naturam & λόγον appellamus, non tantum principium, quo res habiles sunt ut suis motibus & finib. perficiantur, sed etiam efficientes δυνάμας & causas & λόγους, qui nimirum sint ἀρχὴ μεταβλητικὴ ἢ ἄλλῳ ἢ ἄλλο, ut anima est principium, & plastica animatorum facultas, nec non etiam inanimatorum corporum δυνάμας, utqua Rhabarbarum purgat bilem, aut qua opium corpus humanum refrigerat, principium illud ποιητικὸν, respectu naturalis principij, per accidens dicitur principium. Inest enim naturalib. rebus, non juia naturalia sed quia animata sunt corpora. Ad hanc significationem uocabuli Naturae respiciens Aristotelem, alicubi scribit Deum, & naturam (ut efficientes causas) nihil frustra, sed omnia, boni & finis gratia facere. Hactenus demon stratum à nobis est naturales & ἐνύλους λόγους non minus efficaces esse, ut definitè, & finis gratia omnia faciante moueant, atque sint Artificum λόγοι, quibus nihil fit sine causa, quum creati illi λόγοι Creatorem suum imiDigie y Gogle tentur, & sint quasi manus, & instrumentum sapientißimi opificis, cuiusmodi instrumenta fingit sponte mobilia esse Vulcani, Homerus, in quibus insitum principium esse dicit, ut ultrò & sponte ipsa sese moueant, operisque artifitiosi effectum praestare queant.

---

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate.
