# De plastica seminis facultate 226

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate, 226. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/226
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/226

Quaeso autem eos, qui Hepar ut ἀρχοειctes quoddam organon defendunt, & ei αἱματοποιητικὴν δύναμιν adscribunt, ut modum nobis exponant, quo uentriculus, intestina, omentum ipsum, denique uenae ipsae meseraicae, nutriantur; si in uenis meseraicis sanguis non sit, sed chylus duntaxat, quem ad se pertrahant è uentriculo & intestinis suctu quodam. At chylo nutriri nullam partem cor poris manifestum est. Etenim ijsdem humoribus partes similares nutriri. quibus generatae sint, autores sunt Aristot. & Galenus. Sed generari aut spermatieo humore, aut sanguineo, omnes partes Animalis sanguinei, constat inter omnes, ut impoßibile sit. partes modo dictas, chylo perse nutriri. Explodenda igitur Galeni opinio est: qua statuit uentriculum ut chylosatietur. ita eodem ipsum quoque nutriri, & multò magis, quòd alibi scribit tantum sanguine ipsum nutriri, quem deferant ad ipsum uenae quaedam ex caua propagatae, dissentiens à Vesalio ex diametro. Deinde à pri mo ortu quaero, sanguine, anchylo nutritus fuerit uentriculus? Constat autem dum foetus continetur in utero, ut ipsum foetum ita quoque uentriculum ipsius augeri & adolescere sanguine. Nam adolescere, sine nutritione, nihil potest. Nutriebatur ergo tum sanguine, cùm expers alimentorum uentriculus nullum eo tempore conficeret chylum. Quo perspicitur sanguinem nutrimentum esse uentriculi, & non chylum, quum chylus immediatè in spermaticum humorem mutari nequeat (qui προσιxὴs materia est nutritionis spermaticarum partium) & idem chylus à uentriculoetiam permutari sanguinea substantia nequeat, ut qui duntaxat χυλοποιητικὸς & non etiam αἱματοποιητικὸς existat. In his symplegadibus opinionum & errorum uersans Vesalius, summus Anatomicus, temere reprehendit eos tanquam Sophistas libro. 5. capite tertio suae Anatomiae, quiquaerant, quo nam succo nutriatur uentriculus? Chylo ne, an sanguine, an utroque.

---

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate.
