Latin
230
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 230
Unproofread scanNot analysed yet
rubeo, supra diximus, quòd propter eum adscribi αἱματες ποίησιs Hepati nequaquam debeat. Nam energeia, potentiae, potentia autem, substantiae perfectionem sequitur. Hactenus satis superque demonstratum arbitror, τἀπρῶτα τῆν ρύ σεως ὄργανα, nempe uenas, &Arterias, esse in quibus insit δύναμις αἱματοποιντικὴ per se, &primò, &quòd suam δύναμιν nulli principio alij transcribant, ut pulsatilem aliâs facultatem Arteriae, cordi. &sensus motusque principium Nerui cerebro debent concedere principatum. parum autem considerati ignorantes discrimen inter principales, &causas, sine quibus non sit, aut est, aliquid causis interdum sinc quibus non fit aliquid, tanquam principalibus aßignant effectus, quod in rationibus &demonstrationibus ut uitiosißimum damnat Plato in Phaedone. Quia laborante uehementer corde cerebrum officio suo fungi nequit, ut si laboret syncopa, iccirco Aristoteles opinatus est cor principium esse sensus, &motus. Omentum est, sine quo uentriculus nequit conficere alimenta, ob id per se causa tamen non erit omentum concoctionis ciborum. Et nistelaboretur &perficiatur in Hepate sanguis, impediri sanguinis etiam generationem contingit, aut si malè affecto locinore, sanguifica facultas debilitatur, non ob id sequitur, ut Hepar sit, &non uenosum ipsum genus αἱματοποιητικόρ τρῶτον αιτιον. Itaque uenae meseraicae, ut perse αἱματοποιυτικὸν principium, generant ex chylo sanguinem talem, quo &ipsae uenae nutriri, &organa, in quae subeunt, ut in Ventriculum. intestina, omentum, eodem nutriri queant. Non enim tam perfecto &elaborato sanguine bis opus est, quàm his partibus quae secundis &posterioribus uenis nutriuntur. Non O tij byGoogle autem omnem, sed selectißimum &accommodatißimum sanguinem suae substantiae apponunt, agglutinant, &aßimilant omnes partes corporis, quibus nutrimento est opus. Dißimiles autem quodammodo, dißimilibus nutriuntur, non substantia, sed temperamenti qualitate sanguineis humoribus partes corporis. Licet id cernere in stirpibus. ut Arboribus, quarum radices nutriuntur succo in ipsis primum alterato, quem, ut alimentum attrahunt à terra, qui in radicibus alteratus, eisdem ut nutrimentum communicatur, quod restduum est, penetrat in stipitem &ramos, ex his, in folia, flores, &postremò in fructus.