# De plastica seminis facultate 231

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate, 231. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/231
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/231

Idem essentia in omnibus est succus à radicibus alteratus, quo nutriuntur partes omnes. sed qualitate tamen & temperamentis differentes. Elaboratißimus est quo fructus nutriuntur, Perfectis fructibus, si generetur, quod maturatione perficiatur, alterius succi quàm nutrituri, uel nutrientis appellationem fortietur, ut lac in Animalibus. Perfectior in ramis est, quam in radicibus, in folijs, aut floribus, naturae ipsorum quibus assimilatur succus, respondet. Et in fructibus. naturae respondent fructuum, humores enim nutrituri mutantur pro solidorum corporum (quae nutriuntur) differentijs quorum nutrimenta existunt. Et his differentijs. partium, multa. & uaria remedia nonnunquam una in stirpe nascuntur, nam partes singulae aßiilantes sibi nutriturum succum, ut δυνάμεσι ποιητικαῖς, ita quoque ὑσίαιs discrepant. Sed ουσίαι tamen partium differunt Naturis, Naturae autem ipsae principia sunt, At seipsis principia sunt, ut unum ποιητ κόν, respectu alterius, non poßit rationem habere principis, non enim principium, alio quodam principio subsistit.

---

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate.
