# De plastica seminis facultate 243

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate, 243. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/243
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/243

Vitimum est Galeni argumentum, quo censet fieri non posse, ut albicantibus uenis rubeus & sanguineus humor generetur, quod cùm supra à me sit confutatum argumentum opus non est ut denuò à me refellatur. Post argumenta haec Epilogum hunc subijcit Galenus, rationibus suis consentaneum falsum, falsis εi τὴν τὸν πρώτης γονέσιως ἀρχὴν τῶν φλεβῶν ξητεῖς, Κκαρ ἐστὶν, ἀ τῆς κατὰ τὴν ὕλην διοικήσεως ἡ τρέρεται τὸ σύμταν σῶμα, καὶ δυνάμεως, οὐδʼ οὕτως ἀλλό τι σπλάγνον συρήσεις ἐπτηδιότατον, ἀρχὴν νομισθήναι. Si quae praeterea sunt cognoscenda ex Galeno sunt, quoad .n. eius fieri potuit, breuiter commemoranda haec omnia putaui, non ut confirmaretur, sed ut refelleretur ipsius Galeni propositum, & falsitas argumentorum ipsius esset con spicua, quae tamen non dubito quin Sciolis, & semidoctis hominibus quibusdam sint displicitura, ut qui ueritatem autoritate, & non autoritatem ueritate ponderant. Ineruditi scilicet non sunt intelligentes demonstrationum, Analyticaeque artis ignari, quorum est tamen siudium, ut ριλονείκωs propositum suum tucantur, nullo pudore, aut respectu ueritatis, τήνθέσιν φυλάττοντιs defendendo absurda absurdis argumentis. Qui uerò cum Galeno sentientes dicunt Hepar principale sanguificationis instrumen tum esse. ijdem (ut Fernelius & Vesalius) anatomica expe rientia freti, Splenem, ut αὐτίζυγον Hepatis uiscus (autore Aristotele) ipsum quoque sanguificam in se habere facultatem confitentur. Obseruatum enim esse in mortuorum & cadauerum sectionibus, calloso, & planè inutili ad sanguisi guificationem existente Hepate, Splenem, & magnituline grandiorem. & colore temperamentoque optimo praeditum fuisse conspectum, ut affecto Hepate ipse defunctus fuisse officio Hepatis in sanguificando uideatur. Consentanca haec hypotesi illorum nequaquam existunt.

---

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate.
