Latin
LAVDEM LIBRORVM
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 26
Unproofread scanNot analysed yet
qua energea corpus animatum poßit generare aliud corpus aumatum, qua generans, generato, uel ὁμοειδὲς, uelὁμογενὲς existit, cùm coelum etiam. animata quaedam generet. genitis non ομοειδες existens. Efficax enim coelum est, nam animatum est corpus, in concremenio certo elementorum plasticam quandam energiam excitare, qua formentur deinde animalia seuanimata corpora, sed ignobiliora his, quib. ut ὁμοειδέσι gene rantur ὁμοεδu animata. Sed de his commodius postea dissere nus. Anima seu animatum corpus, quod genitalem humorem in atimalib. quibusdam generat (eum non ex omnib. corporis partib. colliquatum quendam humorem nos statuimus, in quo sit plastica haec δύναμις, sed generatum in uasis spermaticis) si humor secundum naturam se habeat, confert ei energaam hanc plasticam, qua, ut instrumento masculin. sexus, generare possit. Animati enim corporis omnium partium δυνάμος, suas energaas conferunt in spermate, quo posterius, tanquam instrumeto, simile sibi in specie, generare poßit. Vt species aspectabilis corporis, sua energaa, quam diffundit in pellucido, uisionem excitat, ut quae suntextra, eadem omnia intra oculi complexu contineri uideantur, et alio modo sentiantur, quàm quoad ab instrumento pellucidi corporis oculo offerantur. Nam in pellucido, per energaam corporis aspectabilis diffusa, sine quantitate, &sine partibus, omnia sunt in omnib. sine mixtione, sine confusione, &tota in totis alijs, ut eadem nunero res ab innumeris tota, &integra conspici poßit, non utunus, partem unam, et alius partem aliam uidea (propterea quòd energaa talis, non sit oνυλον quiddam) sed ut singuli to tam. Et quamuis haec energeia sit sine quantitate, et partib. &motu, nihilominus in sensu oculorum excitant sensionem re rum, quoad quantitatem et motum habent res ipsae aspectabiles.