# De plastica seminis facultate 27

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate, LAVDEM LIBRORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/27

hoc quasi exemplo per Analogiam declarari ratio poterit, propter quam seminis λόγος nulla quantitate nullisque par tibus quantitatis praeditus, sed quiddam ὅλως ὅλον existens, nihilominus ad efformandum corpus, distributum partibus similaribus & organicis efficax sit. Minutis enim seminibus quanta corpora animata generentur, perspicuum & notum est omnib. energeia aspectabilium rerum, quan tula per angustum foramen pupillae ingrediatur haud puto quenquam ignorare, ea tamen in causa est, ut uastißimae et amplißimae magnitudines rerum cernantur. Sic etiam angustißimo seminum corpore energeiae seminalium λόγων includuntur, quibus tamen admirabilis structura partium animali corporis efficitur, quamuis tales partes in hac uiνόσαι, seu ἐὐοργάα seminis nequaquam insint. Vtitur Aristote les uocabulo κινήσεως, pro uocabulo Energeiae, quoniam, ut inquit lib. 6. Metaphys. διοκε ἢ ονσργρα, μάλιστα ἢ κίνησις ἔναι. Quando efficitur aliquid, tum à perfecto seu primo actu, sed mediante secundo, generatur aliâs quippiam, ut aqua calefit calore ignis, sed mediante θορμαντοποιήσεί seu calefactione, quae est secundus actus caloris. Differunt autem actus secundi, (qui nihil aliud sunt quàm Energeia primorum actuum) quòd uidelicet quidam discrepant subiecto à primi actus subiecto, quidam uerò non distinguuntur. Vt θορμανσις, subiecto non distinguitur, à subiecto primi actus caloris. At coloris, qui est primus actus, subiectum est corpus aspectabile. Ipsius autem actus secundi, quo uisum qui oculos afficit, subiectum est, corpus διαφανὲς, seupellucidum. Simili modo generantis animatum corpus, actus primus est Anima, cuius subiectum est corpus organicum, actus autem secundi, qui est Energeia generantis, subiectum est humor spermaticus. Ille secundus actus instrumentalis triplici ratione differt à secundo actu ligi seu Energeia corporis aspectabilis. Prima est, quòd amcassii boactus generationis Animati corporis, sunt substantian les, sed aspectabilis corporis ambo actus, primus & secun crinf dus, sunt Accidentia. Altera est, quòd actus secundus Asia spectabilis corporis respectu uisus, non est energeia κινηλλν τικὴ, sed ἑκτικὴ seu ἐπιτελεστικὴ. Generantis autem, actus nuis. secundus, est κινητικός, & alterationibus id quòd nascitur, ism perficiens.

---

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate.
