# De plastica seminis facultate 31-2

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate, 31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/31-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/31-2

Dicitur autem corporea, quòd corpus Solis suum non ut materiam informet, ut caducarum rerum animae solent, sed proprium ipsius & ab ipso inseparabile existens, ipsa quodammodo seipsam sempiterno motu conuertat in orbem, practico motu naturam ab anima sua accipiente corpore. Comparat Aristoteles Πλασικὸν seu σπσρματικὸν λόγον, Arti, ut qui sine instrumento corporeo nihil efficiat. Quaeritur ergo quale sit illud corpus cuius instrumento mouea materiam suam σπσρματικός λόγος? Stoici dicunt, quod dam Αἰθερῶδες esse σὼμα diuinum, ἔχημα quoddam ipsius existens animae, quale sit etiam corpus plasticae facultatis, quem Autor libri primi de Diaeta apud Hippocratem (nam Hippocratis, negat esse Galenus) ignem artificiosum appellat ad gignendum progredientem uia, ut ipsum defim Zeno apud Ciceronem. Quae, & qualis haec sit causa continens Stoicorum, declaratum à nobis est in libro quem scripsimus de causa continente, plura quidem de ipsa, hoc loco non dicturus. Quod illi αἰθορῶδες, Aristoteles ἀὐάλογον γῷ ἄνω στοιχίῳ, nempe quinto Elemento proportio nensg ne sintile appellat. Corpus illud differt à coelesti Elemento, nό quòd uidelicet φύσιν nullam habeat, quae sit separabile à ma qu teria sua seu genitali humore. Et ob id Aristoteles, ipsum, nquii non coeleste, sed proportione simile coelesti esse dicit, nemmnα ρε αὐάλογον τῷ ἄνω στοιχίῳ, penetrabile corpus illud est pi per uniuersam materiam efformans & effingens ipsam, uda naturis partium distinguendo, ut aliâs splendorem in pellu llanb cido, aut uim magnetis, per peluim mouendo ferri ramenta usgi penetrabilem dicimus esse.

---

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate.
