Latin
35
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 35
Unproofread scanNot analysed yet
Idem Plato etiam, praeceptor Aristotelis, sensisse uidetur, qui in Phaedro, extrinsecus, in genitalem humorem subire Animas humanas scribit propter Νῦν sempiternas, &quae non simul cum corporibus nascantur, &intereant, ἀλλὰ τὴν μον πλᾷφτα ἰδοῦσαν ἂς γονὴν ἀνδρὸς γονησομόνου φιλοσόφου, ἡ φιλοκάλου, ἡ Μουσικοῦτινος, καὶ ὀῥωτικοῦ μεταλαμβάνεσθαι. Fabulam nunc μετεμψυχώσεως omitto. Nam Deum nostrarum animarum creatorem agnoscimus nos, quid Philosophis uideatur, nunc recitamus. Aristoteles ergo animae humanae ὀχημα, propter Νοῦν, à genitali humore scribit esse separabile. Quin etiam efformari eodem corpus ipsum organicum, quod ipsum corpus, non ipse per se Nens, sed propter animam informet perfecta corporis γονέσα, quam plastica δύναμις (quae adscribitur γῷ σπορματικῷ λόγανυηstrumento huius ὀχύματος perficiat, quam seminis, &non animae propriam uim esse supra ostendimus, propter ΝEν autem anima hominis ingredi nascendo, &egredi moriendo dicitur, quam, ob eandem causam scriptura sacra, spiraculum etiam diuinum, &Euripides, animam humanam, ἀὐθρωποδαίμονα, nominat, quòd à corpore separabilis sit essentia &forma haec, reliquis omnib. existentib. insepa rabilibus.