# De plastica seminis facultate 36

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate, 36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/36

Perquam obscuris & perplexis uerbis his inuoluit p Aristoteles, quae nos hactenus planius sumus intrepretati. εῇ Τὸ δὲ τῆς γονῆς σῶμα (οὐ ᾧ συναποῤχεται τὸ σπσῦμα τὸ τῆς ψυχικῆς ἀρχῆς) τὸ μὲν χωρισὸν ὃρ σώματος, ὅσοις ἐμπε. ριλαμβάνεται τὸ θὲον, τοιῦτος δʼ ἐσὶν ὁ καλούμενος Νοῦς, ἡ τὸδʼ ἀχώρισον τοῦτο σπόρμα τῆς γονῆς, διαλύεται καὶ πνσυματοῦται, φῦσιν ἔχον ὑγραν καὶ ὑδατώδη. Λιόπερ οὐδὲ δᾷ ζῆτεν 5. ἀφ θύραζε αὐτὸ ἐξιέναι, οὐδὲ μόριον οὐδον ἐναι τῆς συστάσης μορφῆς. An Sperma seu πλαστικὸς λόγος sit pars genera. ia tae posterius animae, an uerò nulla pars ipsius perfecto cori pore organico permaneat sed omnis & ex toto aboleatur, quoeri solet. Quòd ex semine, & materia seminis, ut instrumento & materia, ex qua efficitur quidpiam, non constituatur unum τόδέτι supra fuit ostensum. Iam quaeritur de forma, seu de anima, num πλαστικος λόγος pars ipsius sit, an uerò perfecta generatione organici corporis, dissoluatur & euanescat, ut coaguli uis perit & exoluitur concreto lacte in Caseum. Quòd sit dissolubilis λόγος ille, quòdque euanescens, informanti corpus animae cedat, hoc argumento probat Aristoteles. Seminis subiectum esse aëreum quendam spiritum scribit & spumosum quendam humorem esse, qui post generatum corpus organicum dissolubilis sit, quo dissoluto λόγος etiam ille πλαστικὸς dissoluatur unâ, instrumentali scilicet efficiente causa cedene locum subeunti formali causae, id est, animae, incolumi manente corpore illo diuino quod Analogia simile sit coelesti corpori, quo non tantum πλαστικὸς λόγος ad generandum, sed anima quoque ei succedens efficax sit ad uiuificandum & conseruandum corpus. Non enim si quid est in aliquo efficiens ipsum, postquam effecerit, ipsum, ab eo quod effecit, tanquam instrumentum separabile esse oportet, & quasi effecto opere exire & emigrare, neque etiam permanere, ut pars sit effecti operis, quòd enim posßit aboleri & permutari λόγος ille ποιητικὸς forma animae, modò est demonstratum. Quo manifestum est à concreto ex elementis corpore in caeteris omnibus animatis (excepto homine) nihil esse χωρισὸν seu separabile, quum neque σπσρματικὸς λόγος, neque anima ipsa, neque etiam utrisque commune illud τὸ θοον σῶμα separabile sit.

---

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate.
