Latin
37
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 37
Unproofread scanNot analysed yet
In generatione autem hominis πλαστικὸς quidem λόγος, ut instrumentalis causa inseparabilis est, anima autem humana quum τῷ πλαστικῷ λόγῳ non educatur de potentia materiae, sed introducatur in eam propter diuinam &immortalem &non nisi creabilem, non autem generabilem mentis essen tiam, cum diuimo corpore illo concreatum quiddam erit, &cum illo, unà cum plastico logo in genitali humore includetur, ut plastica facultate formato corpori organico, tanquam μορφὴ quaedam insit, ita tamen ut animae humanae εἶδος non sempiternum fuerit, ut Platoni, &Aristoteli uidetur, sed à Deo creatum εἴδος, quod à corpore tamen χωριστὸν sit, &ut aliae formae naturales, nequaquam generabile per accidens aut corruptibile εἶδος existat. Prius ergo (autorib. Philosophis) fuisse animam humanam oportet, quàm introducatur θύραθον in corpus humanum, &ipsum informet. Quare in semine prius erit anima, ut ἔδος, &posterius, in corpore organico, erit ut μοροὴ quaedam, ut respectu utriusque χωριστὸν quiddam existat anima, cui consubstantiale sit σὼμα θεῖον illud, quod à quibusdam ὅχημα animae appellatur, quo nimirum corpore se induat, &exuai corpore physico, ex elementis concreto. Quomodo differant autem ἔἶδος, &μορφὴ, docet Aristoteles, nam uocabulo τοῦ ἔἶδυς significatur, per se existens speciti es, sed μορφῆς, quoad species informat materiam.