# De plastica seminis facultate 4

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate, 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/4

Sed nos freti analyticamethodo demonstramus, non carnem iocinoris, sed venosum genus primarium instrumentum esse, quo generetur è chylo sanguis. Spero autem aequo lectori gratam fore hanc meam operam, duplici de causa. Primò quod veritati ipsi sum patrocinatus, deinde, quod his tractationibus, quasi exercitium quoddam analyticae artis proposui, quo praeceptorum eius artis vtilitatem perspicere valeamus. Aqua tamen arte abhorrent nonnulli tantopere, vt quicquid accuratius & subtilius explicetur, id omne sophisticum & falsum esse a in opiIpihentur.

---

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate.
