# De plastica seminis facultate 42

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate, 42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/42

Seminis λόγος, ut dictum est, instrumentalis existit, & efficiens causa animati. apparatu & perfectione organici corporis. Proinde πλαστικὸς λόγος, tametsi informatione sua, non constituat utμορφὴ, quoddam τὸδέτι, quum separatum aut separabile quiddam amateria informanda, seu animanda non sit, nihilominus non prorsus incorporeum quiddam est, ut λόγος est Mentis, sed Corpore diuino quodam praeditum, proportione respondens coelesti, efficax est ad generandum corpus animatum, ut materia scilicet genitalis capax sit sua δυνάμει, omnium quorum actu suo λόγος spermaticus causa esse possit, qualem actum plasticum Aristoteles comparat Arti, sine materia scilicet λόγος quidam ποιητmὸς existens, & quae efficiens sit tamen τοῦ λόγου ἐνύλου cuiusdam, ut Sanitas artis, λόγος ἄυλος, sanitatis eius quae corpori inest, causa existit. Ita quoque λογος spermaticus cordis, aut cerebri, aut uentriculi, partium denique omnium organicarum ἀνομοιομορῶν & ὑμοιομερῶν ἀὕλους species Πλαστικὸς λόγος in se continet, hac tamen ui ut in sua materia poßit eas efficere cνύλους, Sed technicus λόγος differt à spermatico, quòd ille, ut Accidens, efficiens est cuiusdam Accidentis, hic uerò, ut sclae quaedam efficiens est igiaς. Et ille, extra materiam, hic uero intra rem seu materiam formabilem existens, efficax est ad mouendum. Hanc differentiam Aristoteles libro secundo de Generat: Animalium his expreßit uerbis. Ἡγαν τέχνη, ἀρχὴ, καὶ το ἔδος, τοῦ γινομόνου, ἀλλʼ οὐ ἑτόῤῳ. ἥδὲ ῆς φύσεως κίνησις, οὐ αὐτῷ, ἀφʼ ἑτέρης οὖσα φύσεως τῆς ἐχούσης τὸ εἰδο οὐσργείᾳ. Physica motionis principia eisi in ipsis insunt mobilibus rebus, his tamen, seipsis primo non sunt mobiles, sed extra aliquid esse oportet primum mouens: ut Aristot. docet libro septimo Physicorum à principio.

---

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate.
