# De plastica seminis facultate 43

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate, 43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/43

Simili modo plastica facultas seu λόγος σπορματικός, ut φύcis quaedam in alio, & non ipsa per sesoderi quoddam exi stens, ab alio habet, uel accipit suae motionis principium, quod primi mouentis, & non instrumentalis habeat ratio nem, nempe ab animato alio quodam corpore. Omnia autem, quae generant animatas υσίας atque etiam non animatas, ut sunt metalla, aut perfecti fructus stirpium, anima ta esse oportet. Vt communißima omnium οὐσιῶν causa, est coelum, quod ἔμψυχον est corpus, & caduca animata haec, quae differunt, ut stirpes, & animalia. Vt enim Mens prior φbcei est anima. sic anima φobσei praestat naturae, cùm ut Plato inquit in Cratylo, ψύχη, dicatur propter etymon atque si diceretur, φυσέχη, tanquam continens naturam, temperatione coelesti, quomodo uigor, seminum atque stirpium excitetur, uulgo notum est. At coelum animatum esse apul Philosophos nullam habet dubitationem. Ratione demonstrari, non sensu percipi, praecedente libro ostendimus, λόγον, esse principium omnium & generatarum rerum, & propriorum παθῶν, atque accidentium, quaecunque rebus naturalibus insunt. Nam si humana Mens animam informare potest multis & admirandis λόγοις νοκτοῖς, quibus artifices tam insignia & eximia opificia praestant, quidm diuina mens potuerit etiam seminibus rerum animatarum naturales λόγους conferre ut ijs nascerentur quae magis adnurari quàm uerbis explicare possumus, una animae entelechia quàm multa uitae instrumenta continentur, quales) & quàm multae operationes exercentur. Et tamen tales non esse ob id non dicimus, quia sensu nullo percipiantur sensus equidem nostri non causas, sed duntaxat effectus re un rum percipiunt.

---

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate.
