Latin
44
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 44
Unproofread scanNot analysed yet
Afficiunt etiam sensus nostros ονυλα εἴδη sed per energeias suas, &medijs quibusdam corporibus species sensiles quodammodo ἀυλως uideantur inesse. est: Tantillum per foramen aspectabilis species ingreditur, &γ quia λόγος est, in causa est, ut tam ingentia corpora et uastas magnitudines secundo illo actu uideamus. Tantillum ce semen est, &tamen λόγος πλαστικος in ipso tantam uim habet, ut tam admirandae stirpes &Animalia generentur. "Sed de his dictum satis superque in primo libro. His quomodo generetur &formetur corpus animatum conside"randum deinceps. Sua &propria materia est cuiusque effectus Naturalis. At seminis πλαστικὸς λόγος simul effitit organicas &similares corporis animati partes. Termminatur enim motio &efficientia ipsius totius generatione. Totum autem (ut uerbi gratia, Homo) constituitur ex capite, brachijs, pectore, &reliquis. Hae partes, similaribus constituuntur. Genitalis materia est certo temperamenlo constituta, ex quatuor elementorum mixtura. Respondent autem materiae formandae partes sua δυνάμα, quot fuerint scilicet τοῦ λόγυ efformantis, &efficientis oνοpγκτικαὶ δυνάμεις. Nam quale est patiens materia, potenlia sua, tale est efficiens, actu &energeia sua. Actum autem efficientis aliquid, distinguimus in actum primum &secundum. Vt primum actum, animatum esse constat corpus. Secundum uero actum, seminis πλαστικὸν λόγον esse manifestum est, qui quodammodo sit ἀύλως, quod materia fiμ θτιονύλως dicitur. Nam motus qui intercedit inter efficiens& patiens, unus idemque numero est, sed nihilominus, Esse ipsius duplex est. Respectu enim efficientis, dicitur mergua &perfectio esse &simpliciter λόγος, sed respectu patientis, ut pathos quoddam, &in aliquo, nempe cὔ λος λόγος esse dicitur Energia Agentis, &potentia pai.