# De plastica seminis facultate 44

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate, 44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/44

Afficiunt etiam sensus nostros ονυλα εἴδη sed per energeias suas, & medijs quibusdam corporibus species sensiles quodammodo ἀυλως uideantur inesse. est: Tantillum per foramen aspectabilis species ingreditur, & γ quia λόγος est, in causa est, ut tam ingentia corpora et uastas magnitudines secundo illo actu uideamus. Tantillum ce semen est, & tamen λόγος πλαστικος in ipso tantam uim habet, ut tam admirandae stirpes & Animalia generentur. "Sed de his dictum satis superque in primo libro. His quomodo generetur & formetur corpus animatum conside"randum deinceps. Sua & propria materia est cuiusque effectus Naturalis. At seminis πλαστικὸς λόγος simul effitit organicas & similares corporis animati partes. Termminatur enim motio & efficientia ipsius totius generatione. Totum autem (ut uerbi gratia, Homo) constituitur ex capite, brachijs, pectore, & reliquis. Hae partes, similaribus constituuntur. Genitalis materia est certo temperamenlo constituta, ex quatuor elementorum mixtura. Respondent autem materiae formandae partes sua δυνάμα, quot fuerint scilicet τοῦ λόγυ efformantis, & efficientis oνοpγκτικαὶ δυνάμεις. Nam quale est patiens materia, potenlia sua, tale est efficiens, actu & energeia sua. Actum autem efficientis aliquid, distinguimus in actum primum & secundum. Vt primum actum, animatum esse constat corpus. Secundum uero actum, seminis πλαστικὸν λόγον esse manifestum est, qui quodammodo sit ἀύλως, quod materia fiμ θτιονύλως dicitur. Nam motus qui intercedit inter efficiens& patiens, unus idemque numero est, sed nihilominus, Esse ipsius duplex est. Respectu enim efficientis, dicitur mergua & perfectio esse & simpliciter λόγος, sed respectu patientis, ut pathos quoddam, & in aliquo, nempe cὔ λος λόγος esse dicitur Energia Agentis, & potentia pai.

---

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate.
