Latin
48
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 48
Unproofread scanNot analysed yet
Et quod actu sit, λόγος ποιητικὸς ipse, &energeia quaedam efficientis, ipsa, id omne, sed δυνάμει, esse materiam conceptus, ex qua generetur animatum. Accidentium uerò differentias, quibus pati aliquid poßint similares substantiae, ut sunt durum, aut molle esse, flexibile, aut inflexibile, diuiduum in fibras esse, aut fibris carere, temperamento primarum qualitatum efficiuntur, alterationes has gubernante plastico Logo. Seipso igitur Πλαστικὸς λόγος οὗσίαν animati corporis; sed similarium partium secundas illas patibiles qualitates (quibus pati, aut non pati possunt motum quendam, aut πάθος) efficit mediantibus quasi instrumentis duarum primarum actiuarum, &duaru primarum paßiuarum qualitatum, de quibus modò satis superque dictum. Motus porrò &efficientia plasticae facultatis tum demum terminantur, quando similares, unà cum organicis partibus perfectae fuerint. Simul enim formantur omnes, sed non simul omnes perficiuntur. Perfici autem dicuntur, uut pro perfectis tum habentur organicae partes, quando propter accidentia quaedam commodè ijs uti potest anima ad operationes suas, ut instrumentis prioribus, ad uegetandum &nutriendum corpus, posterioribus autem ad sen sum, &ad motum praestandum. Mentis autem humanae non esse σωματικὴν ἐνεῤγειαν, aut instrumentum quoddam cor poreum, iam antea diximus. ὥστε (inquit Aristoteles) παυομόνης τῆς κινύσεως γίνεσθαι ἕκαστον των μόέμων, καὶ ἐμψυχον, τογαρ ἔστιπροσωπὸν, μἱ ἔχον ψυχὴν, οὐδὲ σάρξ.