# De plastica seminis facultate 5

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate, 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/5

Quae opinio multorum animos hodie sic imbuit, vt veritatem disciplinarum nulla re constare arbitrentur, quàm fallaci quadam & sophistica logodedalia, & hac persuasione, vt Euripides inquit: Αμαθέστατοι παῤ ὅχλοις μυσικώτατοι ἔναι δοκουσι, nempe vt Hippocrates alibi inquit: ἔχοντες παρ ὅχλους ρυάκας γλώσσας. Quoniam sophistae sunt, qui per omnem vitam nihil aliud agunt, quam vt procudant linguas & veritatis ac scientiae studio nullo teneantur. Quo maximè imitari videntur sophistae philosophos, qui vt philosophi vera, veris rationibus defendunt, ita sophistae verisimilibus, falsa proposita propugnant: nam secundum Aristotelem οἱ σοφισαὶ τὸ ἀὑτὸ χημα ὑποδυονταιτ φιλοσόφῳ. Itaque cauto lectori, praesertim hoc tempore nostio, danda est opera, ne fallacibus argumentis sophistarum, qui hodie plurimi sunt circumueniantur.

---

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate.
