# De plastica seminis facultate 50

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate, 50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/50

Similares autem generantur, ut diximus, ex materia, aut spermatica, aut sanguinea, abolita priore forma & nouae, solidioris corpo ris formae acquisitione. Eodem modo ex organico, tanquam ultima materia, corpore, non fit animatum corpus, ut perempta prioris essentiae forma, generetur noua, sed priuatio materiae ultimae, quae inest ipsi, respectu nascentis formae, per mutatur contrario habitu dumtaxat materiam ultimam perficiente, & nihil quod prius erat perimente, actu scilicet formae nascentis complente potentiam materiae, quae perfectio nihil aliud sit, quam informatio animae, quandoquidem ex neceßitate simul sunt, & non sunt, ultima materia cum sua forma, quib. animal constituitur. Ex quo perspicitur discrimen horum, ut aliud sit, si dicamus, ex semine, & sanguine, nasci similaria, & aliud, si dicamus, ex anima & corpore organico, generari animal. Quoniam, ut Aristot: scribit libi ἐλάττονι ἀ. διχῶς γίγνεται τόδε, ἐκ τοῦδε. ὡς Τόδε, λέγεται τόδε, μετὰ τόδι, οἷον ἐξ ἰσθμίων, ὀλύμπια, ἤ ἐκ παιδὸς, ἀὐὴρ μεταβάλλοντος, ἢ ἐξ ὕδατος, ἀὴρ. ὡς μὸν οἐν ἐκ παιδὸς ἄνδρα γίγνεσθαι φαμὸν, ὡς ἐκ τοῦ γιγνομόνου τὸ γεγονός, ἢ ἐκ τοῦ ἐπιτελουμόνου τὸ τετελεσμονον. ἀῤ γαρ ἐστὶ μεταξύτι, ὥσπορ τοῦ ἔναι, καὶ μὴ ὅναι, γόύεσις. οὕτως καὶ τό τι γνόμονον, τοῦ ὅντος, καὶ μὴ ὅντος. Ἐσὶ δʼ ὁ μανθαύων, γὰ γνόμονος ἐπιστήμων, καὶ τοῦτʼ ἐστὶν ὁ λέγεται, ὅτι γίγνετασίη μανθανοντος ἐπιστήμων. τὸδʼ ὡς ἐξ Λέρος, ὕδωρ, φθαρομοίτοι θατέρου. Quamobrem animal si generetur, nulla praecedens aclx corrumpitur, sed dumtaxat priuatio ipsius materiae conpletur, qua sc. ex non animali, fiat animal. At tum demum actu animae perficitur potentia materiae organicae, si desinat scil. motus & energeia plasticae facultatis. Quae si permutata fuerit animae essentia, tum demum anima ipsa similares & nutriri, & adolescere incipiunt.

---

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate.
