Latin
56
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 56
Unproofread scanNot analysed yet
Prius enim potentia animalis, in animato, quàm potentia intelligentis perficitur in generatione Hominis, ut substantia Animati non sit alia quàm prius fuerit, gradibus dumtaxat his perfectionis à seipsa differens, quos gradus perfectioni instrumentorum adscribimus, non discrepantibus generatarum rerum seu Animarum substantijs. His quae liximus, manifestum est, desinente motu Plastico, ratione Solaes Animae, &corporis organici, omnia simul nasci, sed respectu perfectionis generatorum organorum unum prius, &aliud posterius fieri, ut prius scilicet Animatum, quàm animal, et Animal prius, quàm Hominem, esse contingat, ut in generatione Animalia, simul facta, &perfecti omnia nequeant esse, &ut seipsum quidem perficere aliquid poßit, nihil tamen scipsum facere, aut generare poterii. Principatus Vegetationis est in Venis seu iocinore, &in Corde. Principatus autem sentiendi &mouendi, estin Cerebro. Officina &facultate uegetationis, instrument sensus &motus perficiuntur, sed non generantur, cùm ge neratio ad Plasticam δύναμιν pertineat, qua cerebri quoque substantia constituitur simul cum reliquis organis omnibus. De modo Generationis Animalis, multa apud Aristotelem in dubium uocantur, quae paucis &strictim in praesentia uolo commemorare. Efficientem seminis causam, corpus quoddam animatum esse, iam antea est probetum. De semine autem dubitatur, utrum sit Anima ipsa, an quiddam animatum, an uerò quoddam animae expers corpus generans &efficiens ipsum? Quòd si sit experi anima cima haud poterit animati corporis esse principium. Neque etiam anima erit, quum anima non poßit esse nsi in corpore organico, cuius ipsa ἐντελέχεα existit. Sed sperma non esse corpus organicum, ipsum per se est manmfestum. Quinctiam animatum est corpus nequaquam, aut pars animati corporis, siquidem sperma non sit animatum &organicum corpus, sed περίττωμα seu materia animati corpo ris, aut eficiens ipsius. Vniuersum autem corpus, simulque nipsius partes omnes, potentia animae uegetatrice informanlis tur, cuius principatus est in corde, quo generato, animatum iam totum corpus uegetatrice anima uiuere dicatur.