Latin
58
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 58
Unproofread scanNot analysed yet
Priora autem Πλαστα, hoc loco dicimus, sine quibus posteriora esse nequeunt, (quoniam ut Aristo: inquit, ὕστερον γίνεται τὸ τελος) quo rum respectu ordinis, non tantum causa materiae, τόδε, ἐκ Τῦδε, sed etiam ratione ordinis, τόδε, μετὰ τὸδε generari dicitur, quo motionis ordinem Aristo; comparat τῶν αὐτομάτων ordinatis motionibus, quibus non omnia simul uno situs principio existente, moueri dicuntur. An autem δσποßματα, &κυήματα, prorsus inanimata sint, quaeritur? Nam quòd ex illis animatum generetur corpus. manifestum est. Hoc loco uocabulum Seminis seu spermatis non significat δύναμιν ποιῆτικὴν, sed semen, quale est stirpium, quod proportione κυήματι respondet, &quod semen Aristoteles dicit à fructudifferre, quoad nimirum fructus, dicatur id, quod generatur, &fiat ex alio, Semen autem id appelletur, quatenus ex ipso generetur aliud. Est autem κύημα, in animalibus συνδυαζεμονοις, concretu κύημα ex utroque principio foetus, quorum unum, ποικτικὸν, seu σπορ ματηιον, &alterum dicitur ὑλικὸν seu ποιητὸν. Et semen, modo dictum, et κύημα, quoad ab animato corpore non sunt Vt herχωρισὰ, eatenus ex ijs generari nihil potest. barum semina, quoad separata non sunt à suis herbis, &κυήματα τῶν ξωοτοκούντων &ὠοτκούντων, καὶ σκιν λητοκούντων, similis ratio est. Nam ex illis etiam mihil naici tur, nisi à generantibus separata κυήματα fuerint Arborum autem σπσρματα foecunda non sunt, nisi quoad sunt ἀχώριςx à suis stirpibus. De his omnibus separatis quaeritur, pro animatis ne sint habenda, an uero non?