# De plastica seminis facultate 6

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate, 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/6

Equidem in meipso sum expertus quanta illorum hominum sit impudentia & iniquitas, vt quando Petrus Ramus suas in Aristotelem animaduersiones contra me contumeliose propugnans, vanißimis argumentis stolidam suam audaciam scriptis libellis notam fecit phalerando ad imperitos lectores & ipsis illudendo inertißimis sophismatibus, vt quae nec manus nec pedes (vt vulgo dicitur) habeant. Idem nuper Genebrardus etiam scripto contra me libro contumeliosißimè suam mysterij de S. Trinitate summam ignorantiam & impietatem testatam fecit. Nam prae se ferens; taquam si errorem Trinitariorum oppugnaret, vt nequißimus praeuaricator, eorundem impietatem reuera astruit & propugnat. Scribit enim, quamuis pater in diuinis producat filium personaliter & essentialiter, quemadmodum Adamus genuerit filium suum Abelum, nihilominus, inquit, credendum nobis esse patrem & filium esse vnam singularißimam essentiam, quo nihil dictu absurdius est, siq uidem ui praedicato contineatur oppositum subiecti, quod Dialectici vocant oppositum τὸ τῷ προσκειμενῳ. Quis enim hanc orationem admittat?

---

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate.
