# De plastica seminis facultate 62

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate, 62. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/62

ν Nondum autem existente uita animalis uegetatrice uita, sed non anima uerum Πλαστικῇ δυνάμε τὸ κύημα nutriri & uiuere, modo dictum est, Sed nondum constat ratio, propter quam plasticae uita haec, cum uita uegetatrice perfectae animae, non sit eodem numero, tametsi ratio uera haec sit, qua dictum est, animae δυνάμας (ut formae & principij) & partes, non esse diuiduas, ut una poßit esse sine alia, aut una ut prior, altera posterior existat. Non ob id liquet tamen, quamobrem posteriore uegetatrice, necesse sit priorem ζωὴν φυτικὴν aboleri, nempe plasticam illam, qua partes similares & organicae parentur et generentur, ut tanquam ultima materia organici corporis διυνάμει suae Γλαστὰ illa informationi animae subijciantur. Apparari autem quamlibet ultimam materiam, propria & uernacula crasi ad recipiendam formam, constat inter omnes physicos. Vegetatrix ergo haec δύναμις qua τὸ κύημα dicitur τοῦ φυτοῦ βιον ζὴν, instrumentum plasticae facultatis existens, τὸ ποιὸν καὶ τὸ ποσὸν organicarum partium apparat nequaquam forma, & anima quaedam τοe κυήματος existit, sed est δύναuis quae desinente plastica facultate, ipsa quoque desinat esse. Et hoc modo prior in generatione forma seminis scu κυνματος cedit succedenti formae animae, quandoquidem cuiquae formae sua propria & ὀικεα ὕλη subijciatur, & qua θρεπτικὴ δύναμις est in imperfecto conceptu, qui dicitur κoνμα, in eodem nequaquam inesse poterit θρεπτικὴ perfectè animati organici corporis, alioqui enim inter κύημα, fiensque animal, & factum animal, nullum discrimen esse, cum illius θρεπτική, non sit efficax sine plastica facultate, haec auten seipsa sit efficax ad nutriendum. Non enim seipsum gene rat, sed seipsum nutriendo, conseruat animal seu animatum corpus. Vt ergo si caro generatur necesse est sanguinis speciem aboleri, ita si animal generetur, necesse est τοῦ κυνματος θρεττικὴν ζωὴῶν, unà cum plastica facultate aboleri. tio, p leri.

---

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate.
