# De plastica seminis facultate 64

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate, 64. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/64

De actione seminis, & paßione κνήματος & partium organicarum formatione, si sic sentiamus ut dictum & demonstratum est, haud difficile erit occurrere his difficultatibus, quas commemorat Caesar Scaliger Cap. 290. parti: 2. Exotericarum exercitatio: quas contra Car dani subilitates scripsit. Queritur enim, utrum substantia animae uniuersa, simul omnes partes informet, an uerò quae dam anima sit, quae primò informet corpus, ut uegetatrix, & posterius informet sentiens, postremo autem intelligens. Nam quòd non simul omnes Aristoteles uidetur dicere, quando inquit foetum initio uiuere uita stirpis, deinde uita animalis, & ultimò uita Hominis. Quod si gradatim corpus nascentis animalis sic informetur his animab. necesse erit aut priorem succedente posteriore perimi, ut nimirum ex animato fiat animal, & ex animali fiat Homo, aut priore non abolita, succedente posteriore, ut pro una animae essentia, tres essentiae insint animarum, quibus nihil dictu absurdius. Nam si perimitur prior, ex mortuo scilicet uiuum nasci oportebit, quandoquidem mori nihil aliud sit quàm in corpore aboleri animam. Deinde quid absurdius & magis abhorrens ab Aristotelis sententia, quam tres differentes animarum οὐσίας in uno corpore esse, & posteriorem priori accidere? D. Scaliger has ἀποριας non soluit, nulla enim partib. diuidua est forma substantialis, quare nec prior à posteriori potest contineri, ut unam οὐσίαν constituant, non enim ut triangulum sine quadrato, sic uegetatrix sine sentiente anima in animalibus poterit esse.

---

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate.
