Latin
66
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 66
Unproofread scanNot analysed yet
In animalium autem generatione, prioris partis essentia, non est causa generationis posterioris, ut cor, non est causa generationis cerebri, aut nerui, nec uenae sunt causa circumdantis se carnis, aut alicuius παρεγγύματος, sed sola plastica facultas, formatrix &genetrix omnium partium est similarium scilicet &organicarum, quamuis unum prius alio plastica facultate formabile existat. Vt prius uenae, arteriae, nerui, quàm carnosa substantia, prius cor, quàm pulmo, quae carnes respectu illarum παρεγχύματος habeant rationem, siquidem posteriores sine prioribus esse nequeant. At simul nerui, &cerebrum (ut animata) generantur, nam à cerebro necesse est neruos propagari. At uenas primas, &secundas simul generari scribit Galenus in libro de Generatione foetus, posterius his carnem iocinoris circumfundi. Inferiores arterias, idem scribit, quae subeant in ambos pedes, prius nasci, quàm superiores, &posterius, superiores cum corde nasci, quod tamen non consentaneum uidetur, &cum Hippocratis sententia pugnat, qui simul omnia suo modo esse &nasci scribit. Arteriae enim, ut frondes, &rami in stirpibus, non crescunt, ut una pars prius, alia posterius generetur. Postremò omnium, formari scribit cerebri οὐσίαν, semperque imperfectiores, priores γονέσα esse, perfectioribus partibus ac nobilioribus; quod de informatione animae si intelligatur, falsum est. Perinde autem cauam uenam à locinore uersus cor nascente longitudinem ipsius scribit ascendere, ut nascituro cordi materiam suppeditet, atque si quis surculum in longitudinem nasci &produci opinetur. Nam eodem modo crescendo Arterias quoque adnasci cordi posterius scribit, &non simul eas cum corde nasci existimat Galenus, quae prorsus à uero mihi uidentur aliena esse, propterea quòd in his omnibus συνεχεία φυσιῇ simul omnes partes coëxistant plasticae facultatis energeia. At uerò partium similarium &organicarum esse συνέχεαν φυσικὴν libro praecedente est probatum, &simul quod nascitur à principio, ia cum suo principio esse, indubitatum est. Nam uena caua &arteria nascuntur à corde, &non cordis, uena, &arteria principium existunt, &utrumque simul quidem generat plastica facultas, sed non utrumque tamen simul perficit, siquidem prima generationis organa sint uenae et arteriae. Cordis autem utilitas est tum demum, si plastica formare corpus desierit. Et nobiliora posterius etiam perfici, sed non generari, iam antea dictum fuit.