Latin
71
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 71
Unproofread scanNot analysed yet
Hepatis caro quem usum habeat, &quod posterior sit formatio ipsius, quàm uenarum &arteriarum, alio quodam loco est demonstratum. Cor autem non esse primum organum, quo utatur plastica ad formanda reliqua, his contra Aristot: quae disputat Galenus, uera esse arbitramur. Cor enim, ut supra ostensum est, non plasticae primum instrumentum est, quo efficiantur, sed animae animalis instrumentum existit, quo perficiuntur uegetationis motus, &item sensus instrumenta, postremò enim illa omnia à plastica perficiuntur. Anita enim in corde habitat, non tàm uegetatrix omnium (principium sci uitae animalis existens) quàm perfectrix reliquorum, non autem generatrix, quib. sen tit, &mouetur animal, instrumentoru. Simul. e. corde perfecto, nasci animal, &perempto eo, mori dicendum, et non eo tandem tempore, quo sentire aut mouere se potest in utero, pro animali haberi debet, sed tum demum quando motus formationis desierit, &ipsum sese nutrit, quod in utero continetur, de quo dictum quoque superius fuit. Aristo: ergo ἐν τῷ κυήματι primo formari cor scribit ut instrumentum ῆs θρεπτικῆς ζωῆς. Nam κύημα, χωριστὸν quiddam est, &quaedam ἀπόκρισιs animatorum masculini foeminique sexus animatorum corporum, quod ipsum in seipso necesse est ut habeat animationis suae unum principium, ut filius est, qui non amplius est in potestate patris, qua ratione id quod generatur et fit, δὲ αὐτόαύτὸ διοικᾶν, propria &sua anima informatum. At uii tamen dum formatur adhuc foetus, sine principio, quo poßit lqi nutriri &adolescere, &formari plastica facultate, κύημα lia non poterit esse materia generationis animalis. Adminiρν culo autem huius primi organi generati ex materia κυήκαε ματος, plastica facultate &reliqua omnia efformari inren tra &extra corpus etiam organa distingui generandi anies, malis hac demonstratione liquet.