# De plastica seminis facultate 76

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate, 76. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/76

cor, in quo principatus est uita animalis, quae posterior nn est plastica uegetatrice, quam uegetatricem tamen priorem γρνεσα esse constat, omnino dubitabile est, quomodo cor, perfectione ultimum, nihilominus γονέσε: primum esnio se poßit? Aristoteles admodum operosè probat, posse fieri, ut aliquid idem, finis rationem habeat, & item primi efficientis. Hoc modo alicubi Aristoteles, mentem humanam dicit esse primum, & ultimum quiddam, primum scilicet, efficientia intelligibilium principiorum, & ultimum, ut finem, perfectione scientiae, qua πρὸς τοὸς ὄρους νοκτοὺς om a reuocantur, quam ἀὐυπόθετον scientiam esse, aliâs docuimus in Antisimonio nostro, quo uaecordiam & inscienam istius hominis confutauimus. Quòd si eodem modo cor in organicis partib. sit πρῶτον ποιητικὸν instrumento πλαςηκῆς, id est, primum γρνέσι, & nihilominus sit φύσa primum, finis rationem habens, gratia cuius conseruandi omnia caetera organa sint constructa, non difficile erit Aristoteli . rationib. id defendere, quod tamen ipsum Anatomiae θεωρια defendi nequeat, (ut diximus) ad quam tamen ipse etiam ultrò prouocet, probans cor primum esse organum generatione, et ultimum perfectione, seu ratione finis in generatione animalium. Quae generantur animalia partib generationis distnguuntur, quarum quaedam prius, nonnullae posterius gene rantur. (Prius, & posterius illud referendum est ad partes non quoad sunt animatae, sed quoad plastica facultate φύσιs earum formatur συμφύσς elementorum, ut fiant postea ὀικᾶα ὕλη animae) & quaedam finis rationem habent, & aliae sunt quae propter aliud, & causa finis generentur, & alijs, ut perficientibus, alijs autem ut à quodam alio perfectis existentibus Aristoteles ergo monstrat cor primum esse ex organis plastica γονέσα, nec non etiam primum τῇ οὐσία καὶ φύσa, ut finem, gratia cuius reliqua omnia sint generata.

---

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate.
