# De plastica seminis facultate 77

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate, 77. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/77

Quòd unum organum, causa alterius sit generatum, manifestum est historia, quae est de partibus animalium, seu Galenilibris de usu partium, item quod sit aliquid primum, tanquam organum plasticae, efficiens uegetationis & uitae in omnibus alijs partibus, Id primum, Aristoteles dicit esse cor. Finis generationis, est totum animal. Cor, ut pars ipsius principalis, simul cum animali est, & perempto animali, simul perimitur, ut nimirum totum, & pars haec principalis, finis rationem habeant, praesertim cùm & sensus & motus instrumenta, animali sint tributa ad uitam tuendam, nempe ad custodiam cordis, quo saluo, incolumis etiam sit uita animalis, & quo perempto, necesse sit animal etiam mori. Quinetiam in corde principatus est uegetatricis animae, sine qua ne nasci quidem possunt organa nutritionis, quae & ipsa à corde secundum Aristotelem & nascuntur, & ab ipso uegetantur, ut nutritioni omnium famulari poßint. Quamobrem cor primum yeνέσα etiam esse oportebit, ut uidetur Aristoteli. Sed nos cum Galeno dicimus, corpus animalis prius θρεπτεκῦ ζωῆ quàm ζωτικu facultate uegetari. Illam enim, certum est pro instrumento habere uenosum genus, hanc uerò non nisi perfecto corde posse existere manifestum est. Quod non distinguens Aristoteles, non mirum est, si cordi principatum in omnibus adscribit, non tantum γονέσεως & plasticae facultatis ratione, sed etiam respectu τῆς οὐσίας animatae. Distinguit Aristoteles etiam modos, quibus dicitur aliquid s uid esse prius.

---

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate.
