# De plastica seminis facultate 78

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate, 78. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/78
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/78

Vnus est, quo dicitur prius aliquid, tanquam finis, & gratia cuius alia sunt, aut fiunt, ut quae φύσε priora dicuntur. Alia sunt priora, quae aliorum gratia sunt, aut faciunt aliquid, quae Aristoteles appellat, τούτου οὔεκα, & diâs haec priora γονεσει respectu effectus esse dicunur, opposita his, quae οῦ ὀὔεκα & tanquam finis, prius φύcs esse dicuntur. Deinde aliquid facientia aut ad finem deGiit. sinata, τοῦτου ἔνεκα, bifariam diuiduntur, ut quaedam sciliisl cettanquam γοινητικὰ seu ποιητικὰ praecedant finis effedtum, nonnulla autem, quatenus sunt instrumenta finientis dis: & principalis causae, quibus ad operationem suam finiens & principalis causa utatur. Quae alterius gratia sunt, aut iunt ijs aut fieri finis seu effectus dicitur, qua ratione praecedit potentia, actum, in uno eodemque subiecto, ut κύημα praecedere Embrionem, & hunc priorem, animali dicilimus esse. Aut quod est principium & causa alterius, quod ipsum quoque τούτου ὀνεκα appellatur, οὔσι & subiecto differens a fiente fine, ut sunt ποιητικὰ, uel γόννητικα αἶτια, utuenosum genus respectu cordis. In talibus, prius, actu seu φύσι dicitur esse, & posterius dicitur esse potentia seu γονέσς. Vt in nutritione si caro dicatur ex nutrimento carnem facere, aut cor(secundum Aristotelem) si dicatur causa esse θρεπτιιιῆς ψυχῆς in omnibus similaribus partibus à plastica facultate φύσιν seu σύμφυσιν habentibus, ut poßint animari. Quo respectu fientium, ad ποικτικά seu γρυνητικὰ ἀιτια, quae γρνέσα posteriora sunt, eadem, nihilominus ρύσα, seu Sσiαfientia, priora dicimus esse, nempe simpliciter actum, priorem esse efficientia, quàm sit γούεσιs & potentia, fientium effectoru, ut probat Aristoteles in Metaphysicis. Itaque propter causam efficientem, posterius γρνέ66 existens, nihilominus prius φobgei dicitur esse, ut Homo generans, eo homine, qui generatur, prior φobos est, & genitus homo, posterior dicitur esse γωνέσει sed non φύσei. Aristoieles Metaphys. λ. τὰ μὲν ὡς κινοῦντα ἄετια, ὡς προγεγεννημένα ὅντα. τὰδʼ ὡς ὁ λόγος, ἅμα.

---

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate.
