# De plastica seminis facultate 85

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate, 85. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/85

de Generatione animalis: Idipsum tamen sic interpretati sunt quidam (ut testatur Aristoteles) ut latio haec similium ad similia non referatur ad motum localem, sed ad motum alterationis, quo mouentia quoque differentias has formarum induant, dum qualitatib. his primis & secundis alterantur. Nam quae similiter alterantur, similibus etiam formis & naturis perficiuntur. quando nimirum ex δυνάμα talibus, causa materiae, fiunt actu talia, ut primò tamen fiat, primum, nompe cor (ut fert sententia Aristotelis) tum reliqua posterius. Γίνεται γαρ πρώτη ἡ Αρχὴ. Cor enim ut ultimò moritur, ita ipsum primò nasci oportet, partium autem discretio non fit spiritu quodam separante eas (ut uisum Hippocrati fuit, quim plerisque materiales causas allegat, & tacitè perstringitur etiam ab Aristotele) sed πλαστικῷ separatur λόγῳ, quando de potentia ad actum partes deducuntur. Tametsi ex necessitate etiam spiritualis substantia generetur multa, quan generari oporteat si calor agat, & humidum ipsum patiatur à calore. Itaque materiae partes sic formari specie simlarium partium oportet, & alterari his motibus, quibus posterius ipsis insint tales qualitates, de quibus paulò ante diximus. Κυήματος materiam duplicem esse scribit Galenus, nempe spermaticum humorem, & sauguinem menstruum, Aristoteles censet dumtaxat à muliebri sexu suppeditari materiam, nempe menstruum sanguinem, de quo aliâs disseremus.

---

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate.
