# De plastica seminis facultate 86

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate, 86. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/86

Cor igitur, licet sit primum organum, & causa sit uegetatricis animae secundum Aristotelem, autseic cundum nos, uenosum genus, & secundum Galenum, Hepar, in his tamen modò dictis efformandi reliquas partes mest facultas, sed omnium tamen similarium & organicarum partium φbcas efformat spermatis plastica δύναμις uariè alterando & tam dißimiles species procreando è spermatica materia, partes spermaticas, & menstruo sanguine, sanguineas generando. Vt autem materia habilis est ad patiendum, sic λόγος πλαστικὸς efficax est ad agendum & efformandum alterando partes tum similares, tum or. ganicas. Est autem is λόγος, quodammodo ἄυλος, ut à quo semen paratur & proficiscitur, & cYυλος, nempe anima corpus ipsum animatum constituens, cuius quasi in strumentum est (ut supra docuimus) σπσρματικός λόγεAnimati corporis partes nutriuntur, aut spermatico humore, aut sanguineo, dum uidelicet alteratione hac uterque, lanquam nutrimentum, permutatur in speciem & οὐσίαν cuiusque similaris partis, ut ex humore spermatico fit aßiilando, substantia uentriculi, quoad similaris est, & substantia cerebri, & neruorum, & membranarum, & oßium, & cutis, dum alterando humorem illum, agens & esficiens, animata particula, eadem natura materiam nurientem sibi aßimilarit. Quae uis sanè aßimilandi non potest esse nisi in animato corpore, quae energeia nimirum propria est ipsius uegetatricis animae. Naturam seu formam substantialem (quam philosophi, λόγον, appellant) omnium quae κατὰ φύσιν insunt accidentium, causam esse constat inter omnes eruditos physicos. Item, quòd necesse sit substantiam produci, à substantia, & animatam substantiim, ab animata. Inanimatae etiam, ut Metalla, aut Gemmae, à coelestibus corporibus animatis procreantur, ut per se ab inanimato corpore, nulla uideatur posse generari substantia, quòd uidelicet inanimatum aßimitandi uirtute & efficacia careat, ut naturae inanimati corporis, etia animatum corpus primordium & causa esse uideatur.

---

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate.
