Latin
87
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 87
Unproofread scanNot analysed yet
Plato enim ψυχὴν, quasi φυσέχην, dictam arbitratur, corpoream quasi ipsa contineat &gubernet naturam, proinde supra ostendimus, omnium propriorum παθῶν &accidentium principium esse &causam, soν λόγον, id est, formam rei naturalis quae definitione exprimitur, ut quae medium sit demonstrationis, non autem definitio subiecti medium est, ut absurdo Simonio &demonstrationum ignaro uidetur, quae definitio subiecti principium quidem sit demonstrationis, sed non causa seu medium sit demonstrationis, de quibus dictum in Analyticio. Quamuis Democritus semper &perpetuò uerorum, ut principium ita quoque causam nullam demonstrationis arbitratur esse. Ergo omnium quae cordi propriè insunt, λόγος ipsius est in causa, &quae pro pria cerebri, τῷ λόγῳ formae &essentiae ipsius demonstramus. Idem sentiendum de caeteris partibus animati corporis. Et quòd uegetatrix anima cuiusque partis similaris, aßimilat suae substantiae suum nutrimentum, in causa est cuiusque partis forma substantialis, quae est ποιητικὸς λόγος alterando nutrimentum usque dum nutrito fiat simile. Adscribimusτοἷς λόγοις οὐσῤγεαν, quae actio dicitur, quae necesse est ut terminetur in patiente corpore. Terminatur autem bifariam. Aliquando enim in patiente subiecto inest sine motu, ut λόγος &energeiae sensilium rerum in sensibus, sine motu &alteratione, ut autor est Aristoteles libro secundo de anima. Quando autem λόγος θρεπτικὸς in se habere actionem dicitur, ea scilicet in patiente terminari nequit sine motu alterationis, &hoc nomine ποιητικὸς appellatur talis λόγος quo nimirum alterante, substantia quaedam creatur à substantia animata prius existente, ut efficiens, &effectum, sintidem, un δia quamuisτun μορρῆ non semper sint idem, ut si agens non fuerit ὁμοειδες.