Latin
89
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 89
Unproofread scanNot analysed yet
Simili modo σπορματικὸς λόγος, δυνάμε dicitur esse, quando ποιήσεωs actu nihil adhuc facit aut mouet, sed actu tum dicitur esse, quando ποιῆσα sua generat aliud animatum corpus, quoniam sperma, non est quoad est τόδετι quiddam, sed quoad est τῇ ποιήσε ἢ κινήσει ἐνσργητικὸν quiddam. Nam differunt, Artifex, quatenus habitu facere seu δυνάμε, &quatenus actu seu actione sua efficit quidpiam. Actione enim Architectus, &non habitu, dicitur aedificare domum, &sperma, non habitu, sed ποιησe dicitur efficiens animati corporis, ut omninò actu, sperma, sine actione non poßit esse aut intelligi, cùm ipsum perse τόδετι quiddam, &absolutum, non existat. Masculinum sperma, si non sit χωριστὸν, non nisi δυνάμα dicitur esse. Et χωριστὸν, in utero muliebri sperma non erit actu, si generando &efformando κύημα non fuerit efficax &ποιντικὸν. Fructus est, &non semen, quod χωριστὸν recondi. tur. Ex quo aliud animatum nasci potest, δυνάμε, sed propinqua, semen dicitur, actu autem semen, si efficiens sit alterius animati. Natura λόγον ποικτηκὸν seu πλασικὸν ἡ exili seminis corpusculo inclusit, quòd uidelicet partium, ut ἄύλος, expers, ad cνυλον corpus generandum sit efficax, eisdem motibus generans animatum corpus, quibus ipsum sese uegetando motibus nutricationis conseruat cor pus animatum. Nam animatum corpus in semine tanquam organo suo, potentiam hanc ποιητικὴν ingenerauit, atque induinclusit, ut materiam suam, nempe κύημα, ad perfectionem hanc animati corporis perducat, qua, potentiae gratia poßit animae entelecheia efformari, quamuis ipsum semen expers sit animae, ab animato tamen generatum quiddam exisit, ac non nisi propter generationis energeiam semen appellari consueuit.