# De plastica seminis facultate 90

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate, 90. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/90

Vt autem materia nutricantis animae habilis est ut in se recipiat animationem omnium nutriendarum partium, & carundem differentijs informetur, sic materia eadem, ποριττώματος habens rationem, constituit κνημα, τῷ σπερματικῷ λόγῳ sese efformandam exhibet, quandoquidem eadem existens, eisdem etiam alterationibus mobilis erit, eaedemque partes animati corporis τῷ πλαστικῷ λόγῳ τοῦ σποßματος generatione animati producentur. Quibus locis foueantur semina, ut suas generando uiricos perficiant plura dicere supersedebo, quae studiosus lector ab Aristotele requirat. Constat enim quale sit discrimen inter ζοωτοκοῦντα, & σκολητοκοῦντα, & ὡοτοκοῦντα. Quod fotu terrae stirpium semina efflorescant, manifestum est. Quòd semina arborum, & fruticum, sint ἀχώριστα, nemo ignorat, Et quòd in radicibus etiam herbarum gentalis insit uigor, nemini opinor obscurum esse. Organum εποικτικὸν semen, quo κύημα in corpus organicum, & mox animandum, efformatur, & ab animato corpore qui dem semen ipsum generatur, & ipsum semen uicißim animatum corpus potest producere. Ex multis autem partibus τῷ λόγῳ productis, quae prima pars, sit animationis particeps, qua coeteras etiam partes animari simul contingat, supra est expositum. Quando igitur ὁ λὸγος σπσρματικος ut agens, & efficiens, & κύημα, tanquam materia contigua, hoc modo fuerint, ut nihil amplius impediat quo xunus, hoc sit ποικτικὸν, & illud sit παθητικον, tum necesse est huius actione, & illius paßione generari corpus animatum uel animal, & organo substantiae, substantiam, & organo animati corporis, animatum corpus, & animalis instrumento, necesse est animal propagari. Caeterùm ον λόγοι οὐσιώδειs, quòd producant non modo formas sub stantiales, sed etiam omnia quoque accidentia naturis rerum congruentia, aliâs supra fuit demonstratum.

---

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate.
