Latin
91
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 91
Unproofread scanNot analysed yet
Non enim si quid producit calidum aut frigidum, humidum, aut siccum, ipsum quoque qualitatibus his praeditum esse oportet, siquidem essentiam &generationem οὐσιῶν, definita τοῖς λόγοις accidentia subsequantur. Vt si cordis efficiens est plastica facultas, eadem quoque efficiet omnia illa accidentia, quae cordis sunt propria. Idem de caeteris partibus sentiendum, omnium enim (ut Aristo; inquit) τῶν κατὰ φύσιν ὅντων, ἀρχὴ, ὁ λόγος, Elementa autem sunt horum materialis causa. In omni enim generatione, tria sunt, nempe quod efficit, &ex quo, &quod efficitur. Est autem Sperma quiddam generatum à corpore animato, continens in se omnes δυνάμεις quodammodo ἀὕλως efformandi φῦσιν corporis organici, &uitam δυνάμεως gratia habentis. Vt autem instrumentum animati corporis (ut sperma) mouet ijsdem motibus materiam κυήματος, quibus anima mouet materiam illam in nutricatione, non enim est τὸ πρῶτον κινουτικὸν sperma, cùm sit organon, primi κινῆτικοῦ quod omnes μας δυναμας transcribit ipsum generanti, &cuius admiuculo etiam ἡ φύσις ἀπʼ ἀρχῆς βαδίζει, πρὸς ἀρχήν. Ἀρχὴ γαρ, τὸ οὐ ἔνεκα, καὶ ὅτι τὰ τῇ Τρνέσει ὕσσρα, τῷ εἴδει, καὶ τῇ οὖσία πρότόθα, καὶ ὅτι ὥσπορ διιαυλοδρομούσης καὶ ἀνελιττομόνης τῆς φύσεως ἐπὶ τὴν ἀρχὴν ὅθον ἢλθον βαδίζει.