Latin
94
Jakob Schegk, De plastica seminis facultate 94
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque quod oßibus adscribit Aristoteles &Hippocrates, ut ijs adolescere desinentibus, simul etiam reliquarum partium adolescentia desinat, id in uniuersum omnibus è spermate generatis partibus proprium existit, cùm calido &humido natiuis, qualitate decrescentibus ut non necesse sit non nutriri, tamen necesse erit non adolescere è spermate seu genitali humore generatas partes, dum nutriendo ijs non plus reponitur, quàm amissum sit igneo &tabifico calore. Rectè igitur Aristoteles scribit, eodem ultimo nutrimento, corpus nutriri, &ipso eadem tanquam materia, animal (si humor κύηματος habeat rationem) generari etiam, quandoquidem generatio etiam ad θρεπτικὴν ψυχὴν pertineat, de quo paulò antè etiam à me dictum recordor. Sed in eo hallucinans decipitur Aristoteles, quod neque partes nutriendas duplici materiae genere distinguit, neque etiam nutrimentum ultimum partium illarum nutriendarum. Quod si geminum fuerit, ut esse, probatum modò est, ex neceßitate sequitur, ut κύήμα etiam sit compositum ex humore spermatico, &sanguine, &non solus sanguis menstruus sit materia nascentis foetus, ut Aristoteli uidetur. Confitetur spermaticum humorem esse περιττω& ipse Aristoteles, μα, non minus atque sit sanguis muliebris, quod si utile sit materiam formando foetui utilem &περιττωμα, sequitur necessariam esse. Quod ipsum fatetur etiam, quando ossa, &neruos ex eo nasci scribit, ut quando inquit, ἢ μὲν οὖν τῶν ὁσῶν φύσις, ἐὐ τῇ πρώτῃ συστάσε γίνεται τῶν μόόμον ἐκ τῆς σπορματικῆς περιττώσεως. Quòd si oßium materia est σπορ ματικὴ περιττωσις, quid insit etiam neruorum, membranarum, ligamentorum, tendinum, cerebri, stomachi, &intestinorum omnium, cum uenis &arterijs talis materia generationis, quae cum non rubeant, instar carnosarum consentaneum sit, non generata esse ex sanguine, sed spermatico humore, ut rubentia generata sint ex humore sanguineo.