# De plastica seminis facultate 95

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate, 95. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/95
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/95

Deinde Aristoteles (credo, me herclè, propter Anatomiae ἀπρέμεν) generari sensus instrumenta scribit ex purißima materia, sed quaenam illa sit non declarat, ut dubium sit an ex purißimo sanguine, an uerò spermatico humore purißimo, cum utrumque agnoscat humorem περιττωματικόν. Ex huius purioris quasi reliquijs deinde, quae & ipsa etiam sint quasi περιττώματα purioris, ignobiliores partes nasci, ut ossa, neruos, & pilos, et ungulas censet. Quòd si neruorum principium est cor, ut ipse scribit, nec non etiam uenarum & arteriarum, qui poterunt cum ignolibus reliquis numerari, cùm sine neruis sensus omnes nihil percipiant, & sine uenis & arterijs, nihil nutriatur? An caro nascetur ex purißima & concoctißima materia, quam sanguinis affluxu generari, curatio uulnerum declarat. Sic autem disputando Aristot. non modò manifestè ueris: sed ipse sibi fidem derogat. ui ex his quae diximus, liquet. Muliebre sperma negat esse, sed Anatomia in mulierum corporib. etiam testes esse, compertißimum est. Quòd si testes, etiam spermaticum illorum humorem generando foetui utilem esse oportebit. Nihil enim frustra architectatur natura. At ne masculinos quidem testes, ad procreandum necessarios, nisi παροῤγως, statuit Aristot: Quo manifestum est, secundum Galenum, ipsum Aristotelem ἑτόῤαν ἀγνοιαν αὐατομικὴν, ἀφʼ ἑτόρας ἀγνοίας συνάττον. Non omnia, inquit ille, possumus omnes, In caeteris summus philosophus exquisitißmis rationibus demonstratuim & naturam plasticae facultatis, ut nemo melius aut doctius ista explicuerit. Proinde ut anima, ut primo mouen te, ita quoque plastica facultate, ut instrumento ex ultimo nutrim; u trimento, tanquam materia, similarium & organicarum partium, substantiae, & figurae, & temperamenta efformantur, quoniam essentia & substantia sine proprijs accidentib.

---

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate.
