# De plastica seminis facultate 97

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate, 97. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/97
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-schegk/de-plastica-seminis-facultate/97

Quae causa quamuis eruditè & disertè à Galeno in libro altero de spermate, & ab Aristotele etiam libro 4. de Generatio: Animal: sit exposita, tamen quia propter breuitatem Aristotelis sunt obscuriora quaedam, paucis & planius perstringam praesentem disputationem, quò melius intelligantur omnia, quae apud utrumque autorem scripta reperiuntur. Quodnam discrimen sit Masculini, & foeminini sexus, & in utroque spermaticus humor, quem usum & finem habeat, satis abundè est declaratum, in spermate masculino quòd insit λόγος ποιητικὸς seu κινητιηὸς uerum instrumentalis, & quòd primum efficiens sit eius essentiae, corpus animatum, sc. seminis instrumenta generans & mouens, & alterando efformans materiam κυήματος, dictum & expositum supra. Proinde λόγον σπερματικόν, non esse separatam quandam mentem, neque etiam simpliciter ἄὔυλον quod dam ἔἶδος ut anima est, sed quasi instrumentum animati corporis, quo species & naturas omnium partium similarium & organicarum ex ultimo nutrimento redundantibus humoribus architectatur, species scilicet eas omnes in se ἀύλως continens, quales sunt ἐνύλως in generante ipso, & postea in genito siquidem generans ipsum fuerit ὁμοειdes esse dicimus. Caeterum λόγος hic, quomodo rationem habeat actus secundi, qui est ἐὐσῤγεια & κίνησις quaedam, respectu tertij, quod analogia quadam supra adumbrauimus.

---

Jakob Schegk, De plastica seminis facultate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_plastica_seminis_facultate.
