Latin
JACOBI TOLLII Epistolae Itinerariae., I. ITER BEROLINENSE: AD Perillustrem, Nobilissimum et Amplissimum Virum, DOMINUM
Jakob Tollius, Epistolae Itinerariae 1.1.2
Unproofread scanNot analysed yet
Contemplatus sum ibidem totam Vitrioli conficiundi rationem, ut coquatur in lixivium, ut perpurgetur, ut concrescat in crystallos, et reliqua; quod opus quarto decimo demum die perficitur. Vidi et AEris nativi a suo Sulfure separationem per subjectum ignem, qui trimestris labor; sustulique Virginei ut vocatur, Sulfuris particulas, permittentibus, uti fieri solet, Ductoribus, tam puri, ut ipsos vulgares Sulfuris flores Superaret: vidi et Argenti a Plumbo Cuproque secretionem; et ex Plumbi quidem Minerae Saturninae ternis ac sexaginta centenariis, septenae, octonae, nonae quandoque Argenti puri Marcae, seu Selibrae eliciuntur: E Minerae vero Cupri quaternis ac sexagenis Centenariis, Marcae viginti: unde et inter pauperes referenda haec minera est, quandoquidem, si cum aliquo fructu, triginta minimum, e tot centenariis, Marcas extrahi oportebat. Omnem fortean artis rationem clarissime et accuratissime exponerem, si Latina verba succurrerent, quibus ipsa res scribi posset. Habent enim Artifices vocabula, veteribus vel ignota, vel non tradita. verbi gratia, ut rem leviculam tradam, quis unquam, Vir Perillustris, de Silvestri, quis de Virgineo Sulfure audivit? ita tamen Fossores hi appellant Sua lingua Jungfer-Schwefel et Wilder Schwefel/ quae a communi Sulfure distinguunt. Cum enim Minerae subjecta ligna, et subditus his ignis est, tum ex ea Sulfur destillat, concrescitque in stirias purissimae flavitiei. Hoc Sulfur optimum est, ut dixi, Flores communis Sulfuris adaequans, si non superans, appellaturque Virgineum: alterum exhalans in aquam colligitur, delabiturque in supposita vascula figulina; dein coquitur, fitque Sulfur Commune, superius in vase stellatum, ad instar Reguli optime stellati, quod mihi animadvercere perquam jucundum fuit: Tertium, quod ejicitur, rejicirurque, nullius est precii, vocaturque Silvestre. Voluptas, Vir Perillustris, quae ex intuitu cujusque rei capitur, in Chartas transfundi non potest; affunderem eam alias, quo longioris epistolae molestiam levarem. Mirari tamen satis nequeo, malle Nostrates, liberos suos in Galliam mittere, ut peregrinos illic mores discant in suum ipsorum et patriae damnum saepissime versuros, quam ad has Naturae et Artis delicias cognoscendas in Hercyniam Silvam, quae illarum longe feracissima est. Nullum sane Metallum vel Minerale est, quod Hercynii Montes non ferant. Haud procul Goslaria, Cellerfeldia et Clausthalii ditiores multo sunt Argenti fodinae; Mansfeldiae, Cupri; alibi et Auri. Certe in rivis puri puti Auri grana reperta et Basilius testatur, et Accolae ex traditione Parentum confirmant. sed verissimum illud Ovidii: de A. A. III. 399. Tu licet et Thamyram superes, atque Orphea cantu; Non erit ignotae gratia magna lyrae.