Latin
JACOBI TOLLII Epistolae Itinerariae., HENR. CHR. HENNINII Annotationes et Observationes ad Epistolam I.
Jakob Tollius, Epistolae Itinerariae 1.2.3
Unproofread scanNot analysed yet
Lector autem benevolus obiter notet, quod in ejus gratiam, ob facilitatem Notas nostras ad verba TOLLII, et vicissim, referendi, singulis Notis appositi sint numeri, qui respondent illis, qui in TOLLII Epistolis ad marginem internum adnotantur. 3. Quam inelegans Westphalia, et seqq.] Ne novus quidam DOMANNUS, ut olim adversus LIPSUM, Vindicias pro Westphalia adversus TOLLIUM paret, eique aurem Batavam vellicet, dicimus, singulis Gentibus suas esse laudes, sua vitia. haec sane licebit sine malignitate notare, ut emendentur. stultum enim est utique, reperta fruge, glandibus vesci, aut incultos mores praefracte retinere, ubi cultiores obvio sunt exemplo. Sic Lusitanorum vitia et Diversoria taxat passim in Epistolis CLENARDUS; Hispanorum vero Hubertus Thomas LEODIUS in vita FRIDERICI II. Palatini lib. vi. p. 101. Germanorum ista jam olim ERASMUS in Colloq. quod Diversoria inscribit, ubi et Anglos alioosque taxat sine mala fraude. Imo vero ipsi illi Westphali, quibus generosior est erectae mentis indoles, has vilioris popelli sordes false rident, et emendari vellent. Audi decus illud Westphalicae Nobilitatis, illustrem Johannem Rotgerum TORCKIUM, Praepositum Mindensem, Canonicumque Paderbornensem ac Monasteriensem, qui, inter Poemata VII. Illustr, VV. p. m. 329. ed. repetitae, ad Augustinum FAVORITUM ita Diversoria Westphala depingit, ut non pigeat optimi Vatis ipsos priscae elegantias versus adscribere, Lectori sine ullo dubio jucundos: