Latin
1.2.8.4 to 1.2.8.7
Jakob Tollius, Epistolae Itinerariae 1.2.8.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
V. tit. Goldgründen des Rheins: Tielemanni FRIESEN Müntz Spiegel IV. 35. ubi flumina pleraque Auro fertilia enumerat: quibus adde Edderam, Comitatus Waldeccensis fluvium, Joh. Balth. SCHUPP. Antenor. c. 7. de Americae fluminibus Auriferis consule Alvari Alonsi BARBAE Artem Metall. Hispanice et dein Germanice editam I. 26. Petr. MARTYR. Dec. I. lib. 11. de Er. FRANCISCI Guineisch Americanischen Blummen-P. p. I. p. 226. 227. Idem p. 27. de Guineae, Auro fluviali agit. de origine vera, Auri fluvialis, non enim flumina id generant, recte AGRICOLA disputat de ortu et causs. Subterr. lib. V. p. 76. 77. et de R. M. lib. III. sub, fin. p. 54. 19. Montis Rammelii, quatenus effossus est, accuratissimam delineationem, et seqq.] Eam Lector hic haberes, si promissis sua constitisset memoria; verum ea per oblivionem postea videtur obliterata. 20. De Virga sua.] Intelligit Virgulam Mercurialem, de qua vide Epist. V. et quae ibi annotamus num. 62. 21. Diaboli nequitiam, etcc.] Dolendum sane, tot tantasque aniles nugas et superstitionum Gentilium reliquias inter illos, qui CHRISTI Doctrinam Euangelicam profitentur, superesse circa abditos, inquirendos obtinendos Thesauros. ita ferunt: Plutonios Thesauros fugienti faciles, quaerenti difficiles esse; Magicis ceremoniis ac religioso silentio esse fodiendos, eos magis magisque per malos Genios rapi in profundum; custodiri a malis Geniis; hos excantandos, panem, cultrumve cruce signatum repertis esse injiciendum, ne evanescant, aut subsidant; imo defodiendis panem addendum, cruce signandos, carmine sacro adjurandos, canes nigros aut Dracones illis custodes incubare; certos dies illis reperiundis eligendos; Spectra apparere circa Thesauros; hos mutari saepe in carbones; certis quandoque hominibus fato plusquam Stoico eos obtrudi per Spectra, haec halitu afficere eos, quibus bene velint, qui deinde pallescant: consule, si tanti est, de his nugis Joh. PRAETORIUM, diligentem earum Compilatorem, im Glücts Topffnum. 6. 7. 8. 10. 11 15. 16. 82. 104--108. At enim, quia Diabolum superstitiosi fingunt Dominum omnium Thesaurorum, aequum erat, et Metalla ac Fodinas et subterranea regna, Illius potestati subjici. Hinc passim audias, esse in fodinis, maxime in ditioribus, Cobalos, Virunculos sive homunculos Metallicos, Subterraneos, Montanos; Germani eos appellant Schrötlein/ Bergmännleim; de quibus videri possunt Georg. AGRICOLA, Bermanni p. 425. de Animantib. Subterran. in fin. p. 501. Ludov. LAVATER de Spectris I. 16 OLAUS MAGNUS de Gent. Septentr. VI. 9. PARACELSUS hos videtur Gnomos appellare, Meteoror, c. 4. at alibi passim eos vocari vult Sylphos, esse revera Pygmaeos, ut etiam eos appellat, Veterum; vide lib. Philosoph. de Nymphis, Sylphis, Pygmaeis et Salamandris. imo audet accerrime statuere, eos esse medios quosdam homunciones, animatos, interjecta inter homines et bruta specie; Vide praecipue de Occult. Phidos. tr. V. qui agit de homuncionibus et demoniis Subterraneis; qua in nugacitate plures habet …,quos recenset Petr. TYRAEUS de Appar. Spirit. …III. 2. Neque nudius tertius aut heri istae gerrae subnatae sunt. ante haec fere VII. saecula Michael PSELLUS, Philosophus Constantinopolitanus, ex relatione cujusdam MARCI, Monachi, Mesopotamiae incolae in Dialog. de Operat. Daem. p. 41. ed. Paris. 1615. dixit, …,ima Subterraneorum penetralium loca, ut eleganter vertit Gilb. GAULMIMUS, Molinensis, esse plena Daemonibus: deinde p. 45. quintum genus Daemonum facit …,Subterraneum.