# Epistolae Itinerariae 1.2.9

Jakob Tollius, Epistolae Itinerariae, JACOBI TOLLII Epistolae Itinerariae., HENR. CHR. HENNINII Annotationes et Observationes ad Epistolam I.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-tollius/epistolae-itinerariae/1.2.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-tollius/epistolae-itinerariae/1.2.9

22. Conradus I. Imp. etcc.] Vitrea haec Inscriptio, quia Temporum obscurat et perturbat lucem, minime nec istic in Templo, nec hic loco tam splendido legi debebat. quid enim? CONRADUS I. Imp. mirificis dissensionibus vexatus civium, vix ad clavum Imperii sedit, quare levi traditionum tibicine ista fulciuntur, non certis Historiarum monumentis: HENRICUS III. anno 1040. nondum erat Imperator; quippe qui anno 1056. quinquennis puer regnum auspicatus est. Itaque intelligi debebit HENRICUS, Imperatorum eo nomine dictorum II. sed Regum Germaniae III. qui regnare coepit anno 1039. FRIDERICUS autem I. Studiorum Fautor anno 1088. ne quidem natus erat, Imperatoris demum nomine donatus anno 1155 mortuus Tarsi in Cilicia anno 1190. quare aut male descriptus erit numerus, aut error erit in ipsa Inscriptione admissus. 23. CRODONIS.] Placuit hic addere ejus delineationem, prout eam accepit ab humanitate Cl. ERNESTI, Mathematici Northusani, TOLLIUS. Ex Germanorum meorum traditione, et eorum, qui ista exposuere, sententia et nonnulla ex mea, adscribo ista: Idolum hoc memorant, prisco aevo in arce Hartzburgi, quae in monte Hercynio, inter montem Melibocum et Goslariam, sita est, et Saturburg quoque olim dicta, quasi Saturni Arx, cultum servatumque fuisse; monstraturque hodie ibidem loci, ad introitum Arcis, versus dextram, sedes prisca Idoli. Coluerunt illud Saxones, praecipue Orientales, et Hercynii, populi inter Salam, Vnstrutam, Bodam et Okram, fluvios siti: imo, si fides Chronicis Veteris Marchiae, dicitur etiam CRODO cum ISIDE adoratus in oppido Garlebi, quod ab eo cultu nomen traxisse putatur, quasi diceres Crodo-leben. CRODONIS vitam. Species ejus haec erat: Senior virili vultu, qui curas praferret, ut ostenderent, tempore crescere sapientiam experimentis partam saepe repetitis. Columnae insistebat; sic stantem regni sui columnam, si HORATII voce uti licet, innuebant. Nudo capite erat, apertae mentis indicio. Percae, cujus pinnae fursum versus erectae et horrentes, insistit; quae res per varia symbola exponi potest. nam Perca acerrime sese Lucio oppugnanti et persequenti opponit; sic et ipsos populos decere, ut hostibus fortiter et imperterrito animo pro Libertate publica resistant; aut ut superbos repugnantesque hostes, ceu Lucii Percas, virtute sua vincant, et sibi pedibus subjiciant, frustra renitentes; aut Perca piscis bonitate eximius salubritatis potest esse symbolum; vide Adagiographos Graecos ZENOB. DIOGENIAN. SUID. in …. aut potest felicitatem piscosae Saxoniae, quae multis fluminibus irrigatur, denotare, nam Perca fluviatilis laudatissimis saxatilium a priscis novisque Medicis annumeratur: GALEN, de Alim. Fac. III. 28. RONDELET. de Fluviat, Pisc. c. 22. Lud. NONN. de Pisc. Esu. c. 24. adde PLIN. H. N. XXXII. II. SALVIAN. c. 14. aut, quod delicatae gulae luxus pedibus sit conculcandus, nec ad os admittenda luxuriae irritamenta. eo enim nomine olim infamis …. COLUMELLA VIII. 16. VARRO de R. R. III. 3. JUVENAL. V. 94. 95. et saepe alias. OVID. Fast. VI. 171. de Dea Carna canit: Prisca Dea est: aliturque cibis, quibus ante solebat: Nec petit adscitas luxuriosa dapes: Piscis adhuc illi populo sine fraude natabat.

---

Jakob Tollius, Epistolae Itinerariae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Tollius_epistolae.xml.
