# Epistolae Itinerariae 1.3.3.7-9

Jakob Tollius, Epistolae Itinerariae, 1.3.3.7 to 1.3.3.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-tollius/epistolae-itinerariae/1.3.3.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-tollius/epistolae-itinerariae/1.3.3.7

Huic quidem, quod ad Auri vulgaris compositionem non multum refragatus; quod ad Mercurii Philosophici intellectum, eodem illum, atque alios, in errore versari respondi, qui currentem Mercurium quaerunt corporeum, cum Philosophicus merus sit Spiritus, de quo me fusius et egisse jam publice, et cum favente volenteque Numine post pluribus acturum subjeci. quin et his incitatus experiri statui, quod jam tenere me putabam: et profecto ita, quae conatus sum, ex voto successere, ut, nisi me certa fiducia, quovis loco facultatem operi manum ultimam adhibendi non defuturam, decepisset, absoluturum me illic totum opus fuisse, etiam nunc credam. sed quod discedendi tempus aderat, jam ferme peracti Lapidis materiam in plateam projeci, cujus facti velut ultrix Fortuna nunquam deinde reparandi erroris occasionem voluit concedere. Sed his omissis, quae aliis incredibilia occurrent, ad Serenissimum ELECTOREM revertendum est: cui Potsdamum reversus et gratias egi quam potui exquisitissimas, et, quid vidissem, exposui. Paucis autem diebus istic loci adhuc retinebar, valedicere ELECTORI Serenissimo et Viennam discedere percupidus. Non fraudabo hic interim loci sua laude vere Nobilem Virum, Dominum Dodonem, Baronem de KNIPHAUSEN, quem memoravi paullo ante, in quo non modo eximiam Naturae Arcanorum, et interioris Sapientiae cognitionem; sed et animum sublimem, generosum, et natalium splendore dignissimum eo magis suspexi atque exosculatus sum, quo ab consuetis Aulae vitiis erat remotior, integritatisque et bonarum omnium Artium cultor fautorque absque ullo ostentationis fuco sincerior atque incorruptior. Hic enim non Clivis modo ante, sed et nunc temporis hic locorum omni me benevolentiae et humanitatis genere prosecutus ita comitatem suam, solitamque erga Bonos omnes facilitatem, dignitatis morumque gravitate temperavit, ut mihi PRINCIPIS sui virtutes animi quamproxime videretur aemulari. Certe eruditiorem sermonem cum de Theologia, tum de Chemia vix alibi audivi, quam quem laudatissimus hic Vir mecum aliquando habuit; at illum hic referre nec animus, nec tempus est. Et huic quidem Fossilia quaedam ab Amicis accepta, vel e Fodinis a me allata, non incuriosa, levidense grati animi munusculum obtuli: uti et expertissimo Chemico, Doctori THEUERLIN, Vitrioli albi nativi clarique, uti et viridis pellucidi perinsignis, atque item coerulei Gostariensis aliquantulum, a quo et nonnulla didici, quae quidem etiam nunc prosunt.

---

Jakob Tollius, Epistolae Itinerariae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Tollius_epistolae.xml.
