Latin
1.4.2.9 to 1.4.2.11
Jakob Tollius, Epistolae Itinerariae 1.4.2.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
uxori liberisque occisi dentur. ap. HERB. p. 372. …. At caedes perpe trata intra mille passus ab eo loco, in quo Rex degit, capitalis est: non item, si Rex post caedem ante perpetratam, illuc loci accedat; tum enim homicida liberatur ordinaria multa pecuniaria; sed e contrario si tamen vulneratus lethali quem vulnere Rege praesente, et Rege digresso vulneratus demum moriatur, tum mortis est reus. Petrus Royzius MAUREUS, Alcagnicensis Hispanus, sed Regius in Polonia Consiliarius, Decision. Lithuan. I. num. 239. p. 23. ed. 1570. qui plura alia Polonis Lithuanis que in jure singularia habet. …. Nobiles non pendunt tributum Poradlne dictum, ex Const. LUDOVICI Hungari ap. JANUSSOV. lib IV. Privileg. p. 319. NEUGEBAUER. Hist. Pol. l. III. p. 204. et ex Const. SIGISM. II. JANUSSOV. l. l. …. Nulla telonia solvunt Nobiles aut vectigalia de armentis, frumentis, caeterisve rebus venum exponendis ad alia loca avectis. ex plurimis Constit. 1569. 1576. 1587. 1588. ap. HERBURT. p 475. …. Bona Nobilium libera sunt a stationibus militum, sive metatis, sub poena infamiae in transgressores redundatura. Const. SIGISM. III. an. 1588. l. l. p. 480. JOH. CASIMIRI an. 1650. …. Rex ipse in itinere apud Nobiles nullas se habiturum stationes lege lata promisit. Const. an. 1374. et 1433. ap HERB. l. l. tit. Stationes p. 460. et seqq. …. Nobilium quoque clientes, domestici, subjecti, cum propriis rebus iter facientes, nec telonia, nec foralia pendunt. Const. an. 1550. l. l. p. 3. …. quod extensum quoque ad Borussos tam Nobiles, quam Plebejos, Poloniae aut adferentes, aut avehentes bona mercesque. Const. an. 1587. l. l. p. 375. …. At si, urgente necessitate, in Comitiis Generalibus, unanimi consensu, ad certum tempus, Vectigalia imperentur, nemo ab iis pendendis excusatur. Constit. an. 1629 p. 18 an. 1631. p. 14. tit. Evecta: ap. HERB. …. Recens creati Nobiles, sive Novi homines, ad dignitates et magistratus non provehuntur in tertiam usque progeniem, nec legationes obire possunt. vide Pacta Conventa JOH. III. Sunt autem Magistratus alii Majores, ordinis Senatorii, Archiepiscopi, Episcopi, Palatini, Castellani etc. alii singulorum Districtuum, ut Succamerarii, Capitanei, Judices, Subjudices, Notarii Terrestres et Castrenses, item horum omnium Vicarii etcc. item Abbatiae et Canonicatus solis Nobilibus patent, excepto cesto Canonicatuum numero pro Doctoribus Theol. Jur. et Med. qui Professores simul sunt. Const. JOH. ALBERTI et Aliorum RR. ap. HERB. p. 21. 25. 35. …Novi Nobiles, praeter ordinarias Contributiones, quas per Comitia communi Ordinum consensu in Declarationibus Palatinatuum promissas pendit antiqua Nobilitas, extra ordinem insuper peculiares addere debent. V. Vniversales an. 1613. 1620. etcc. Unde apparet, Novitatem illic iniquis haberi conditionibus, nisi vel meritorum in Remp.