Latin
JACOBI TOLLII Epistolae Itinerariae., HENR. CHR. HENNINII Annotationes et Observationes ad Epistolam IIII.
Jakob Tollius, Epistolae Itinerariae 1.8.2
Unproofread scanNot analysed yet
Clausa malis, sed aperta bonis, ego Janua, donec,
Quid Te velim, scias, rogo;
Siste pedem; quisquis tanto Tu dignus honore es,
Vt CAESARIS Librariam
Ingrediare Domum; dignum Te judico multa
Fide: ergo gressum promove,
Atque ex CAESAREIS cape delectamina libris!
Sed heus relinque servulos
A tergo! veniamque mihi da tale petenti.
Invita, at experta, id peto,
Quod peto. Literulis Tu pascas lumina, quisquis
Es dignus Domo Caesaris!
Servis mens brevis est; sunt pallia longa, manusque
Longae malis, breves bonis.
Sic ego non servis, Dominis sed servio doctis;
Sed Doctis, qui simul boni.
Sic Domini secura mei, sic servio Famae,
Ne ipsum petat Calumnia.
Serve mane! Domine ingredere, et quod CAESARIS est, id
Memento sanctum CAESARI.
Dixi Interpres BLOTII.
Altera Recentior ita sonat: