Latin
2.5 to 2.9
Jakob Tollius, Epistolae Itinerariae 2.5-9
Unproofread scanNot analysed yet
Primum quidem ex Schedis Postumis omnes Epistotas mea manu descripsi, ut tanto accuratius imprimerentur. scripserat eas TOLLIUS minutissima litera, multis lituris foedata, lacunis hinc inde hiantia, exiguis valde spatiis inter lineas intercedentibus, quae et ipsa saepe rursum coactis literulis intrusas habebant emendationes, sic ut rari, qui TOLLII manum non haberent oculis familiarem, subinde sensum divinarent; nedum ut Typothetarum pueri ex isto …potuissent …efformare; quod agnoverunt omnes, qui apud me …TOLLII viderunt. Sic autem in Recensione versatus sum, ut ubique ipsissima TOLLII verba retinuerim; ubi tamen Ille aut vocem minus Latinam deleverat, nulla puriore substituta, ibi putavi mihi licere, puriorem vocem substituere aut phrasin. rarius tamen hoc factum est. Ubi vero sensus erat ob scurus, ibi cousului Adversaria Belgica, quae licet dimidiatis ac parcissimis verbis essent scripta, multum tamen me adjuverunt in vero sensu eruendo, quem tum adoptavi. Supplevi porro passim hiatus et lacunas a TOLLIO relictas; partim beneficio collationis cum Adversariis Belgicis, partim ex certissimis Historiarum monumentis, rerumque Medicarum, Chemicarum, Metallicarum experimentis, ubi iterum TOLLII editas de Re Chemica lucubrationes consului, illasque cum his Epistolis contuli; ista omnia, si cujus momenti erant, in Annotationibus etiam candide commemoravi. ne sine exemplo loquar, noto, pagina 70. Epist. III. omissa fuisse nomina aliquot locorum Pragensium, quae ex BERTIO rite supplevi, ut annotavi pag. 85. num. 18. Carmina, quae in Epistola III. occurrunt, omnia in. …erant omissa, laudatis modo verbis initialibus duobus tribusve. scilicet ea in Schedulas contulerat, per otium ad incudem revocanda et deinde inserenda. Commodum vero accidit, ut illa Epistolico commercio mecum olim communicarit, meam super illis sententiam, pro more ingenuae et mutuae, quae inter nos intercedebat, amicitiae, rogans. sic servata sunt, et suis singula locis a me inserta. Deinde singula digessi, luxata reposui, confusa distinxi. ita exempli gratia Hungariae Fodinas Epist. V. pagina 166. et sequentibus, pro commodo Lectorum ad Literarum seriem disposui, et ex Adversariis Belgicis supplevi. Eadem Epistola V. pag. 186. et seqq. AEris Metallici Tractandi rationem, a TOLLIO Nostro, separatis foliolis Sibyllinis, ut videtur, memoria tantum caussa inscriptam, quantum potui, explanavi, sic tamen ut religiosissime tam TOLLII mentem, quam rei ipsius veritatem observarim. verum nolo omnia minute persequi aut ambitiose recensere.