Latin · Elegiac couplet
Responsum ad Epigramma praecedens.
Jakob Tollius, Epistolae Itinerariae 4
Unproofread scanNot analysed yet
Non ego me tali cantatum dignor honore,
PAGENSTECHERE o dulce decus Themidos!
Hoc sed cum venia si carmen adopto legentum,
TOLLIUS et Tibi sic, ut mihi, Amicus erat.
Tu Lector laudes nostras procul esse jubeto,
Nec Tibi, juratus testis, Amicus erit.
Dulcibus haud possum sic impallescere Musis,
Aeger dum nobis otia rara facit.
Gaudeo, si tristes fugiant mea pharmaca morbi;
Hoc non ex Orci est faucibus eripere.
Haec vere Tua laus, PAGENSTECHERE Sacerdos
Et Groninganae Delicium Themidos:
Haec contra Tua laus, qui Juris Corcula dia
In vitam solers e tenebris revocas.
TOLLIUS eripuit sese ipse e faucibus Orci;
Non Ego: TOLLIADAE Fama parentat anus.
Sed dum quaero viam, qua tandem me quoque possim
Tollere humo, tendit TOLLIUS, ecce! manum.
Cum venia Invidiae fiant haec: nam mihi certe
Parva GenI dos est ingeniique penus.
Huic uni natum fateor me rite labori,
Ut sanctae praestem foedus Amicitiae.
Carmina, quae porro nobis misistis Amici,
Erubuit prudens hic pudor illa legi.
Attamen ingenuas hinc Vobis debeo grates,
Perpetuusque animi debitor hujus ero.
HENR. CHR. De HENNIN.